Letter #6346
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1527-07-27
received Paredes de Nava, [1527]-10-09 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Magnifico et sp]ectabili viro Ioanni [Dantisco], [apud] sacram caesaream et [catholicam m]aiestatem regio et nostro [nuntio et ora]tori, sincere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lythuaniae Barique, princeps Rossani ac Russiae totiusque Prussiae ac Masoviae domina
Magnifice sincere nobis dilecte.
Accepimus binas Tuae Strenuitatis litteras, alteras datas 22 Aprilis, alteras vero VI Maii ex Valle Oleti. Quibus perlectis non potuimus non laudare Tuae Strenuitatis patientiam et in rebus agendis dexteritatem et diligentiam, quae cum nobis perspecta fuerint et sunt, studebimus uberiori nostra gratia suggerente se causa rependere.
Dolemus mirum in modum de adversa Tuae Strenuitatis valetudine, quam Deo propitio in prosperam et optatam permutari percupimus. Quod attinet ad negotia nostra: non possumus non mirari, cur nobis et rebus nostris tot technae totque fallaciae parentur, tot simultates obstruantur. Si caesariani officiales aperte loquerentur, vel congruum reportarent responsum, vel nos alia via rebus nostris consultum iri vellemus et ad praesens ab ingerendis caesari fastidiis abstineremus. Solutio adohae iam exacta est, et hoc factum necessitate urgente excusant, alias exigetur voluntate percipientis, etiam si iura et consuetudines obstarent. Et quae a principio necessitatis exsistunt, ex post facto voluntatis fiunt et in sequelam trahuntur.
Proinde hortamur Strenuitatem Tuam, nitatur totis viribus a sacra caesarea maiestate obtinere, vel saltem gratiose, ut ab huiusmodi solutione liberae immunesque reddamur, ne deterioris condicionis nos quam nostri praedecessores videamur.
De arce Barensi sumus contentae, quod ad manus nobilis Colae Mariae de Summa extradatur et nostro nomine consignetur, cum hanc viam faciliorem Strenuitas Tua arbitretur. Verum quia bellorum turbines in Italia in horas excandescunt, nescimus, quomodo haec arcis restitutio ad praesens fieri possit. Praestolabimur bellorum eventum, quibus utinam Deus Optimus Maximus extremum finem imponat, et tunc hoc desiderium nostrum exsecutioni demandari curabimus, ut recuperata arce in utramque aurem dormire valeamus et Tuam Strenuitatem ad nos (ut cupimus) revocare.
De litteris obtinendis, ne contra statum nostrum Barensem aliquid innovetur, postquam tanta obiicitur difficultas, quiescat Tua Strenuitas et ab earum postulationibus abstineat.
De sabellis placet, quod Strenuitas Tua constituit et id exsequatur.
Accepimus provisionem de civibus Barensibus occisis et illam ad statum Barensem transmittemus, quo possit debitae exsecutioni demandari, et credimus eam difficulter obtentam, nam raro corvus corvum oppugnat.
De negotio secretarii nostri etc. id nitatur obtinere Strenuitas Tua, quod poterit, nostris dignitate et iuribus semper salvis.
Reliqua committuntur fidei et prudentiae Strenuitatis Tuae. Quam brevi ad nos advocare studebimus, modo status noster in tuto esse possit. Erit autem in tuto, si castellanum ibi elegerimus, qui nostris mandatis sit quam libentissime pariturus. Interim sit boni animi Strenuitas Tua.
Quam bene et sospiter valere optamus.
Datae Cracoviae, die XXVII Iulii anno Domini M-o D-o XXVII.
Bona regina subscripsit