Hodie redditae sunt nobis
Sinceritatis
Tuae ⌊⌋ datae ex ⌊Gandavo⌋ 1531-04-04⌊4 mensis Aprilis1531-04-04⌋, breves quidem, sed gratae, quibus et nostris litteris respondet, et quae nobis prius scripsit, repetit, se videlicet nobis misisse duplicatam commissionem ⌊Montis Serici⌋, quam nos iam pridem accepimus, et magnificum ⌊Ludovicum Aliphium⌋ secretarium oratoremque nostrum illam habuisse credimus.
Quod vero Sinceritas Tua sperat huius negotii expeditionem brevi futuram in ⌊concilio collaterali⌋, dummodo adsit, qui sollicitet, verum quidem est, quod agentes nostri a sollicitatione huius negotii, ubi inceptum erat, se abstinuerant, cum iam desperarent, namque aperte videbant iudices causae nostrae iustissimae fuisse infensos et omnino contra nos sententiam, via veritatis et iustitiae omissa, laturos. Tantum aberat, ut contra fiscum aliquid decrevissent. Maluerunt igitur agentes nostri ab instigatione potius abstinere, quam in re aequissima sententiam contrariam reportare. Nunc autem novae istius caesareae commissionis et mandati vigore dabitur opera imprimis a magnifico ⌊Ludovico Aliphio⌋, ut res haec quam primum definiatur. Quae ubi definita fuerit, et ad ⌊caesaream m[aiestatem]⌋ [dev]oluta, tum demum operetur Sinceritas Tua, ut ex voto nostro manus extrema illi imponatur, sicut pluries scripsimus. Quod quanto citius et melius absolutum fuerit, tanto nobis gratius et Sinceritati Tuae commodius erit.
Exemplum litterarum Hieronimi de Francisco ad dominum ⌊Covos⌋ in negotio nostro scriptarum nobis a Sinceritate Tua missum libenter legimus et ita fuit, sicut scribit. Quid ad extremum istic effecerit ⌊Scipio de Summa⌋ cum ⌊Andrea Carducio⌋, perscribere nobis Sinceritas Tua non negligat. Quibus etiam sese accommodet, sicut rerum ac temporum ratio expostulabit.
Gratum nobis exstitit, quod Sinceritas Tua ⌊caesaream maiestatem⌋ adierit et rogaverit nostro nomine super illis pecuniarum summis, quas sacra illius maiestas donare nobis non denegat, cum a commissariis suis de rebellibus ipsis edocta fuerit. Itaque volumus, ut, cum isti commissarii redierint et rebelles illi declarati fuerint, curet
Sinceritas
Tua modis omnibus eas summas pecuniarum nobis impetrare, aut dohanam ⌊Trani⌋ vel ⌊Monopoli⌋ possidendam obtineat, sicut etiam superioribus litteris scripsimus.
Et ea spe ductae petitionibusque Strenuitatis Tuae ultro citroque annuentes commisimus iam ⌊thesaurario nostro Barensi⌋ sexingentos ducatos auri solvere pro Strenuitate Tua ⌊Velseris⌋, de quibus nihil curet, bonam namque habemus memoriam et rationem Sinceritatis Tuae, ideo etiam istic nobis diligenter et utiliter serviat, habitura semper gratiam nostram cumulatiorem. Credimus sacram ⌊maiestatem caesaream⌋ pro tantis sumptuosis fidelibusque servitiis nostris illius sacrae maiestati et reipublicae exhibitis in his honestis postulationibus nostris nobis gratificaturam. Impetimur etenim ab officialibus nostris, ut pro servitiis illorum in his bellorum turbinibus transactis exhibitis gratiam illis nostram ostenderemus, quam cum nos in hoc ap
<u>
d sacram ⌊caesaream maiestatem⌋ pro maximis servitiis nostris non habeamus, quomodo illis gratiam ostendere possumus. Dum igitur ⌊sua sacra maiestas⌋ nos in his petitionibus exaudiverit, [tun]c officialibus, qui non nobis, sed illius sacrae maiestati caesareae et ⌊regno Neapolitano⌋ una nobiscum servierunt, gratiam et liberalitatem ostendemus.
Bene valeat Sinceritas Tua.