Nuper cum Stanislao tabellario Dominationis Vestrae Reverendissimae, quae hic aguntur, descripsi omnia, quae praecipitanter ita effluxere, quod a me non sunt relecta. Dabit Dominatio Vestra Reverendissima veniam et non id, quod scribitur, sed scribentis animum pensitabit. Litteras domini ⌊Gastoldi⌋ palatini in ⌊Poloczko⌋ translatas, ut seriem rerum omnium uberius capiat, praesentibus inclusi, ex quibus omnia, quae hactenus gesta sunt, considerabit. Supervenerunt aliae ab eodem, quae ferunt ⌊Moscorum⌋ exercitum solvisse obsidionem et fugere in ⌊Moscoviam⌋. Nostri numero decem milium bene armatorum duce Ianussio Swirczowsky in vestigia sequuntur. Quid inde futurum, in horas exspectamus. ⌊Mosci⌋ tormenta, quae ad oppugnandum ⌊Poloczko⌋ advexerant, in fluvio ⌊Dzwina⌋ fugientes mersisse dicuntur, quae tamen a nostris recuperari possunt. Sic a ⌊Moscis⌋ et ⌊Tartaris⌋ liberati hic triumphamus.
De exitu nostro hinc ⌊Lituaniam⌋ nihil igitur adhuc certi nobiscum est. Venit ante paucos dies dominus marscalcus Lituaniae ⌊Ioannes Radiwilowicz⌋ ⌊palatini Vilnensis⌋ frater a dominis magni ducatus ad ⌊maiestatem regiam⌋ missus, et quia seorsum semper cum ⌊maiestate regia⌋ commissa agit, nescimus, quid velit. Unum tamen hoc expiscatus sum, quod domini Lituani propter privatum commodum conantur inhibitionem hanc contra ⌊magistrum generalem⌋ deponere, sed frustra, operam et oleum perdunt, prout etiam frater ⌊Nicolaus de Schonberg⌋, qui discretam ab aliis apud ⌊maiestatem regiam⌋ habuit audientiam, et de inhibitione nihil impetravit, et pridie expeditus hinc in ⌊Hungariam⌋ solvit ⌊Augustam⌋ ad conventum imperialem iturus, et ante finem futuri mensis in urbe apud suum sanctissimum constitui pollicitus est per postas. Ostendit mihi etiam litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae manu propria ad ⌊Theodericum de Schonberg⌋ scriptas, quas
plurimum commendavit et ad finem mihi legendas dedit. Non satis Dominationem Vestram Reverendissimam laudare potuit, quam pro debit[o] et observantia mea, cuius laudum praeco vocalissimus semper exstiti, una cum ⌊fratre Nicolao⌋ in caelum extulimus. Quae autem int[er] nos loquendo de variis fuere, velim coram mihi referendi daretur aliqua commoditas. Homo iste plus habet in cappa, quam monachum etc. Ineptias hic etiam quasdam inclusi, ut Dominatio Vestra Reverendissima videret, quas contra quendam furiosum nebulonem cum quibusdam in fine meis versibus quidam edidit. Dominatio Vestra Reverendissima non aegre ferat, libenter velim in omnibus obsequi et placere Dominationi Vestrae Reverendissimae. Cui me humiliter commendo et rogo rem meam, ut coepit, tueatur nec me favore suo prosequi desinat.