» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #6235

Christoph HEYLL to Ioannes DANTISCUS
Elbing (Elbląg), [1539]-08-26
            received [1539] August 30

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 1643, p. 505-506

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo pa[tri] ac principi, illustrissimo atqu[e] ... domino, domino Iohanni Dei gratia e[pi]scopo Varmiensi, multis no[minibus] praeclarissimo

Maximi fiunt apud me, Pater in Christo Reverendissime simul ac Princeps Illustrissime, qui mediocri nati loco propria virtute sunt rerum dignitatisque fastigium assecuti. Qui enim a natalibus usque rerum principes existunt, hos mirum non est eum tenere posse, ut qui natura contigerit, ordinem. Eosque decebat et litterarum omnium et philosophiae cognitionem habere, si vellent, ut ille inquit, esse, quod audiunt. Cum namque aliter iis habent res, quid aliud, quam ut Galenus ait: „Oves sunt aureae a Musis nimirum et Gratiis alieni ac miseri homines”? Quorum utinam minor esset per Germaniam numerus.

Tuam igitur, princeps, illustrem eandemque reverendissimam gratiam tum doctrina et rerum usu eximiam quamquam innumera summorum in Christiana republica heroum, papae, imperatoris regumque monumenta tuo merito parta non mediocriter exornant, propria tamen, reverendissime praesul, virtus tua humanitasque, id est, litterarum in te amplitudo ( quantum illum tibi splendorem accersivit) summopere videtur commendare. Quae me, Praesul Illustrissime, res movet, ut gratiae tuae, nisi recuset, duos cupiam Galeni principis medici libellos, Latinitate utcumque donatos, dedicare, rogoque hanc ob rem [clemen]tia tua me ea de re certiorem reddat ac sibi persu[a]deat nihil mihi esse gratius, quam tanto princip[i] tantisque, ut praedicatur, dotibus ornato placere.

Valeat in Christo bonorum omnium largitore Paternitas Tua, q[uam] et conatus ei omnes perpetuo in se amore fortunet.

Ante diem septimam Kalendas Septembreis, Elbinga.

Reverendissimae atque illustrissimae Vestrae Dominationis officiosissimus cultor Christophorus Heyl... medicinae doctor, Elbingen[sis] physicus