Ex ⌊Londino⌋ 1522-10-12⌊XII huius1522-10-12⌋ propter celeriorem postae recessum de multis, quae erant scribenda, pauca ⌊⌋. Unde in praesentia longis logis cogor esse morosior et cum Dominatione Vestra Reverendissima non secus, ac si coram essem una cum illis, qui omnes meas actiones viderunt, ingenue loqui. Accipiet, ut opinor, Dominatio Vestra Reverendissima pro sua in me gratia omnia in meliorem partem. Reverendissima Dominatio Vestra, quae fortunis meis plurimum favet, libenter mihi opitularetur, ut secundum longam meam servitutem et merita res meae meliorem haberent condicionem, quod multis et liquidis argumentis iam dudum cognovi. Hinc est, quod ante tres annos missus fui ad ⌊caesarem⌋ in ⌊Hispaniam⌋ et nunc illac iterum, non quod ad huiusmodi legationes obeundas essem aptus aut idoneus, et quod propter rerum agendarum peritiam, quam in me nullam esse scio, viderer rebus tam arduis esse sufficiens, sed quia sic Dominatio Vestra Reverendissima voluit, illa pro me fidem dedit, et non mihi, sed illi creditur. Unde si quid per me esset delictum aut omissum, in Dominationem Vestram Reverendissimam omnia retorquerentur, quae talibus oneribus ferendis parem me esse maiestati regiae persuasit.
Cogor itaque continue duplici cura angi - de me ipso in primis, ut diligenter et fideliter ea, quae mihi commissa sunt, agam, deinde aestimationi, quam de me Dominatio Vestra Reverendissima pro sua in me gratia concepit non satisfaciam solum, verum etiam illam augeam, ad utrumque quantum pro mea tenuitate totis viribus eniti possum. Datur a me opera et dabitur sedulo Deo Optimo Maximo duce sic, quod Dominatio Vestra Reverendissima nullam propter me habitura sit difficultatem. Nihilominus tamen, ut possit illis Dominatio Vestra Reverendissima, apud quos male audio, si forsan de expensis aut aliis rebus me calumniari velint, respondere, calculum de viatico ponam. Ex ⌊Vilna⌋ 1522-05-16⌊XVI Maii1522-05-16⌋ exivi a ⌊maiestate regia⌋ octo florenos habens pro expensis et veni 1522-06-01⌊prima Iunii1522-06-01⌋ ⌊Cracoviam⌋, ubi propter festa
Penthecostes octo diebus, ut me cum vestibus et equis ad hoc iter
struerem, sum immoratus. Accepi a domino ⌊Bonar⌋ quadringentos ducatos
Hungaricales in auro, quos tamen, impensis prius meis tam de
servitio, quam de annuo pecuniis, integros mecum non tuli. 1522-06-09⌊Nona Iunii1522-06-09⌋ cum sex equis bonis et cum meis honeste vestitus, quemadmodum et ipse dominus thesaurarius et dominus ⌊Bonar⌋ viderunt ⌊Cracovia⌋ versus ⌊Viennam⌋ exivi et perveni a Vienna per ⌊Salczburgam⌋, ⌊Nurubergam⌋, ⌊Ulmam⌋, ⌊Magunciam⌋, ⌊Coloniam⌋ et ⌊Aquisgranum⌋ usque ⌊Antverpiam⌋ XXII<I> Augusti. ⌊Illic⌋ usque ad 1522-09-18⌊XVIII Septembris1522-09-18⌋ ulteriorem ⌊maiestatis regiae⌋ instructionem exspectabam et hactenus trecentos ducatos Hungaricales in auro expendi una cum pecuniis pro meis equis, quos ibidem propter longiorem moram et graves expensas vendidi.
De istis trecentis ducatis, ductoribus per ⌊Germaniam⌋ de
salvo conductu et pro navigiis per ⌊Rhenum⌋ (Deum ingenue testor) plus
quam sexaginta ducatos solvi. Ex ⌊Antverpia⌋ mecum tuli de priore
viatico centum et de novo ibidem mihi numerato ducentos sexaginta sex, et quos a ⌊Fuggaris⌋ in mutuum accepi triginta quattuor ducatos. Cum his 400 ducatis in curribus per ⌊Flandriam⌋ perveni usque ⌊Caletum seu Calisium⌋ et exposui de illis pro vectura et expensis viginti quinque, de Calis pro navi X usque ⌊Sandwig⌋, inde pro equis et expensis usque ⌊Londinum⌋ XIII. Ex ⌊Londino⌋ eundo ad ⌊cardinalem Eboracensem⌋ XV miliaria et ad ⌊regem⌋ XXVII et redeundo pro equis conducticiis et expensis XVI ducatos. In ⌊Londino⌋ cogebar mihi et servis pro instante hieme et maris traiectione vestes parare duplices. In simplicibus exivimus, credebam enim me ante hiemem reversurum, et exposui pro vestibus 24 ducatos. In hospitio ibidem solvi hospiti XVIII ducatos. Ex ⌊Londino⌋ usque huc ⌊Plemoriam⌋ pro equis conducticiis X nobilia, faciunt XV ducatos et pro expensis mihi et illis equis una cum rustico, qui illos ad reducendum sequebatur XVI nobilia, faciunt XX4 ducatos, exposui.
cf. Verg. A. 10.175 ⌊Interpreti hominumcf. Verg. A. 10.175 ⌋ seni et istarum regionum bene experto dedi ducatos XV, pro nave, quam hic satis parvam ex ⌊Portugalia⌋ inveni, usque in ⌊Castiliam⌋ XX ducatos, pro commeatu ad navem decem et plures, nam omnia nondum sunt parata, et exspectamus qualibet hora prosperum ventum. Ex hospitio viginti ducatis me non absolvam. De his itaque quadringentis, quos ex ⌊Antverpia⌋ habui, vix mihi restabunt 190. Nusquam gentium brevi tempore plus exposui, quam hic in ⌊Anglia⌋. Interrogentur hi, qui hic fuerunt, praesertim magnificus dominus ⌊comes de Tarnow⌋, ille dicet, quam mali hic sint homines et parvae fidei et quam gravis sit moneta. Quicquid hic debet emi, etiam de rebus levioribus, stoter est, qui nobiscum magis facit quam tres grossos. Haec omnia, sic ut se habuerunt et nunc habent, in ipsa veritate Dominationi Vestrae Reverendissimae descripsi. Quod si
quicquam in his sycophantiose vel ab ipsa veritate alienum scribo, mihi ipsi imprecor, ut ipsa
cf. Vulg. Io 14 6 Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me ⌊veritas, quae Deus estcf. Vulg. Io 14 6 Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me ⌋, me numquam redire permittat. Poterit me in his omnibus, si quisquam esset, qui me calumniarentur, confidenter usque ad meum reditum Dominatio Vestra Reverendissima tueri. Ego nihil lucri facere in hoc itinere cogito, quod tamen ante me aliqui fecerunt et inde nunc sunt
domini, hoc summopere cupio, quod cum honore ⌊serenissimi domini mei⌋
citra meum commodum, ea quae mihi credita et commissa sunt, pro illius maiestatis voto possem exsequi. Et quo id celerius possit fieri, nulla difficultas, nulla tempestas, nulla hiems, nullum
manifestum vitae discrimen, nulla denique maria me remorabuntur.Proinde Dominatio Vestra Reverendissima hunc meum calculum bene perpendat, et si qua fides in me est, fidem illi habeat, respectu nostrarum partium non possit esse nisi falsus, sed quantum ad istas regiones ab his, qui hic fuerunt, facile habebit consensum. Velim quod levioribus impensis omnia possint fieri, saepe etiam velim, quod quisquam alius hic esset, cui magis crederetur, praesertim de his, qui composito vultu multa ad tabulam ⌊regis⌋ ineptiunt,
cf. Ov. Fast. 1 480-481 siste, precor, lacrimas, ista ferenda tibi est. Sic erat in fatis, nec te tua culpa fugavit ⌊sed sic mihi est in fatiscf. Ov. Fast. 1 480-481 siste, precor, lacrimas, ista ferenda tibi est. Sic erat in fatis, nec te tua culpa fugavit ⌋.
Mitto iterum Dominationi Vestrae Reverendissimae easdem ciphras, quas misi superioribus diebus ex ⌊Antverpia⌋, si forte priores non essent redditae, ut cum ex aula ⌊caesaris⌋, ea quae secretiora sunt scripsero, per has tutius ad manus Dominationis Vestrae Reverendissimae perveniant. In litteris annexis, quas ad sodalem meum
dominum ⌊Nicolaum Nibsthicz⌋ scripsi, non suspicetur Dominatio Vestra Reverendissima, quia graves sunt, quod in eis sit aurum. ⌊Anglia⌋ non
auri, sed stanni et plumbi ferax est, misi ⌊illi⌋ effigiem meam fusam,
quam quidam Germanus dudum mihi adhuc in aula ⌊caesaris Maximiliani⌋ notus in ligno exsculpsit et inde formam confecit, in quam multae
possunt fundi. Effudi hic profecto multum auri in butyro et carne in magnis portionibus cocta, ut patriae hic mos est et in densa cerevisia misere vivens. Nihil magis metuebam, quam ne in aliquam aegritudinem inciderem, praesertim propter pisces, qui hic, ut alia omnia, male coquuntur. Istae hactenus fuerunt voluptates meae et nunc scribendo non possum non aliquo metu corripi, audio, quae murmura, audio, quos tumultus ⌊mare⌋ excitat et cras forsan, si paululum nobis ventus aspiraverit, sumus navigaturi. Quicquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est et eundum, quo sors, quo fatum
resque ⌊domini⌋ vocant. Multa sunt, quae me ut hominem anxium faciunt, multa sunt etiam, quae me consolantur.
Utque de rebus meis in hoc alio mundo curam adhuc habere videar, Dominationi Vestrae Reverendissimae humiliter supplico dignetur litteris suis ecclesiam meam reverendissimo domino ⌊Cracoviensi episcopo⌋ commendare, ne ⌊Guthones⌋, quemadmodum coeperunt, violentias et iniurias, in mea absentia illi inferant digneturque efficere, ut hae litterae annexae ad praepositum Curoviensem perveniant, cui omnem curam domesticam commisi, ne illi, quos apud ⌊ecclesiam⌋ reliqui, e vivis me decessisse aestiment. De ecclesiis etiam parochialibus Gdanensi et Marienburgensi, si contigerit illarum aliquam vacare, quaeso mei non obliviscatur. Meminit Dominatio Vestra Reverendissima, quod ad utramque exspectativas habeo. De gubernatione ⌊villae Goląbie⌋, pro qua dudum ⌊maiestatem regiam⌋ rogavi, si casus talis inciderit, humiliter rogo, mei memoriam habeat. Haec de rebus domesticis hactenus, ut ad istas, quas nunc ago, redeam.
Ex calculo posito Dominatio Vestra Reverendissima intellexit, quantum mihi ex omni viatico reliquum est, et ex prioribus meis ⌊⌋, quod ex ⌊Hispania⌋ nequaquam ante mensem Martium navigare possum, ad quem quinque menses restant. Cum itaque ⌊maiestas regia⌋ voluit, quod omnino ⌊caesarem⌋ sequerer, intercedat pro sua in me gratia Dominatio Vestra Reverendissima ad illius maiestatem, ut cum honore rebus Deo favente bene confectis et citra illius maiestatis regiae lenitatem redire valeam.
Alia, quae se post novissimas meas ex ⌊Londino⌋ ⌊⌋ obtulerunt, et quibus modis ⌊Theodericus de Schonberg⌋
a serenissimo ⌊rege Angliae⌋ fuit absolutus, ex ⌊⌋ ad ⌊maiestatem regiam⌋ intelliget.
Cum adhuc essem ⌊Londini⌋, venit quidam secretarius ⌊pontificis⌋, qui dominum ⌊episcopum Plocensem⌋ mortuum fuisse ⌊Romae⌋ asseruit. Quod si sic est, malam fecit commutationem: pro pilleo rubro, quem tot conatibus ambiebat, mortem accepit. Requiescat in pace.
Quod hoc tempore nulla nova, quae certa essent, habentur, causa est, quod in dies postae tam ex ⌊Hispania⌋, quam etiam ex partibus inferioribus ⌊Germaniae⌋ exspectantur et hic est una navis pro postis reposita, cum qua ego ivissem, sed quia multa petebant illius rectores et postarium praestolantur, cuius adventus adhuc est incertus, vadam pro levioribus pecuniis in nomine Domini propinquius ad ⌊caesarem⌋, sed longiore tractu per ⌊mare⌋ cum ista navicula Portugalensi in ⌊Castiliam⌋. Et iam, quod Deus Optimus Maximus bene vertat, parati sumus, bonum tempus et secundum ventum omni hora exspectamus. Commendo me humillime Dominationi Vestrae Reverendissimae ut domino meo gratiosissimo et rogo absentis sui servuli per occasionem rationem habeat.