» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #6198

[Mauritius FERBER] to Ioannes DANTISCUS
Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1534-09-18


Manuscript sources:
1office copy in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, A 1, No. 916, f. 392r

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

AAWO, AB, A 1, f. 392r

Episcopo Culmensi

Quod mihi consulatus Elbingensis per proprium nostrum nuntium, propterea illuc missum, scribat, Reverendissima Dominatio Vestra ex copia litterarum eius praesentibus indita cognoscet. Et quia pestilentia ibi viget, non est securum neque consultum ibidem in Elbingo conventum agere neque ego me eo conferam. Quare ex quo Dominatio Vestra Reverendissima mihi significavit in Newemargt salubrem et minime de pestilentiae contagio suspectam auram esse, illuc hunc conventum transponendum esse censeo ac transpono, venturus in Neuemargt pro die conventionis statuta, videlicet ultimo Septembris, qui est dies sancti Hieronimi. Unde si adhuc Dominatio Vestra Reverendissima in priori proposito persistit ac ibidem in Neuemargt aura sincera et integra adhuc perseverat, rogo, velit Dominatio Vestra Reverendissima huic puero meo, quem etiam propterea, ac ut fidem meam erga Reverendissimam Dominationem Vestram liberarem, mitto, committere, ut hospitium ibidem in Neuemargt pro me disponat.

Non gravabitur item Reverendissima Dominatio Vestra illum conventionis locum sine mora ceteris dominis consiliariis in terra Culmensi commorantibus significare. Quid etiam nuntius meus, ad serenissimam maiestatem regiam nuper ablegatus, tam pro responso regio, quam novitatibus reportaverit, ex litterarum exemplis etiam impositis intelliget Reverenissima Dominatio Vestra.

Quam felicissime valere et vivere cupio et opto.

Ex Heilsberg, XVIII Septembris 1534.