» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #6188

[Ioannes DANTISCUS?] to [Fabian von LUSIAN (LUZJAŃSKI)?]
s.l., [1520, before February 21?]


Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D.110, f. 24r-25v

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Licet rarius Dominationi Vestrae Reverendissimae scribo, tamen fortunae et bono nomini Dominationis Vestrae Reverendissimae saepissime inservio, ita quod magnificus dominus palatinus Culmensis libere potest uti servitute mea amicabili sicut pane cotidiano. Cum quo hodie, dum multa disser{i}ti, divisimus inter nos materiam ad Vestram Dominationem Reverendissimam scribendi. Scit autem Vestra Dominatio Reverendissima statum exercituum regiorum, quibus in subsidium septimana proxima venient quingenti equites bene armati et viri delecti, qui iam sunt in itinere circa Brathian. Hodie etiam expeditus est vir magnae auctoritatis et potentiae dominus ex Moravia Siroczinski, qui collegit pro pecuniis regiis mille equites et totidem pedites, viros inter multa milia electissimos et rerum bellicarum peritissimos, cum quibus, ut quanto celerius in Prussiam adveniat, diei et nocti non parcendo velocissime revertitur in Moraviam. Pro carnisprivio quidam miles strenuus Dwuski cum trecentis equitibus gravis armaturae electioribus hic adveniet, advenient et mille pedites armati ex Boemia, qui iam sunt in itinere.

Bombardae regiae adeo sunt magnae, ut quamlibet illarum trahunt viginti quattuor equi. Et cras habebunt nocturnum in Kiesczie or KwsczieKiesczieKiesczie or Kwsczie Cuiaviae, sabbato vel die Solis proximo hic advenient. Et iam obstinati domini Almani, gustabunt grana ferrea dura Polonica. AAWO, AB, D.110, f. 24v Ille strenuus miles dominus Seczignewski, qui nuper orator regius ex Turcia redibat, audito hoc bello multos milites paganos, qui in campis hidden by binding[is]is hidden by binding vastis agunt vitam, allocutus est, ut ipsi consenserunt venire in adiutorio serenissimo regi nostro, pro quibus expeditus fuit et iam est cum eis in itinere. Qui etiam, ut sunt semper omnibus diebus vitae suae belligeri, ita veloces procedunt ad pugnam, qui sunt in numero non exiguo.

In regnis Hungariae, Boemiae et eorum provinciis publico edicto regio proclamatum et interdictum est, ne quis sub vitae et honoris ac bonorum superinscribedac bonorumac bonorum superinscribed privatione ullo pacto audeat magistro Prussiae contra serenissimum regem et regem Poloniae servire, quinimmo eadem proclamatione auctoritate regia publice et saepius mandatur, ut omnes exsurgant et habeant arma parata profecturi contra magistrum Prussiae et eius auxiliatores, dum tempus et locus designatus fiunt etc. In Moskovia magnum et ingens discidium ortum inter ducem Moskoviae et eius fratrem germanum, quem plures proceres et magna multitudo sequitur contra suum principem. Sicque plurima castra occupat, in dies auget vires suas. Idque facit et dux Moscorum , quos potest, retrahit AAWO, AB, D.110, f. 25r a fratre et coniungit sibi ipsi, ut non nisi crudele bellum inter eos speratur. Nec desunt, qui addunt ad ignem ardentem sicca ligna.

Imperatoris Tartarorum magnus orator quadraginta equitibus stipatus veniet hic proxima septimana et ipse fert talia, quae multum proficient ad hoc bellum. Ad quod movebimus et Accheruntem, ut saltem post centum annos concludamus in Dei adiutorio hos dominos Almanos, qui fidem sanctam opprimere non verentur, pro qua Christus dominus sanctissimae virginis filius per manus nostras pugnabit et hos corripiet, qui causam et materiam dederunt tam atrocis Christiani belli. Dominus Raphael ex legatione sua magnam commoditatem attulit ad huius hostis perpetuam exterminationem, ut dum nobiscum gens ista vivere noluit, in Dei nomine incolat et veniat in regionibus suis et nos cum his, qui nobiscum manere volunt, et libenter et benigne manebimus. Scribitur ex variis partibus, quod iterum atrocius consurgit Christianum bellum. Rex Franciae dicitur in varia regna et dominia sibi confoederata misisse magnas auri summas, pro quibus colligit undecumque et quascumque potest gentes, AAWO, AB, D.110, f. 25v ita quod dicitur conscripsisse centum et XX milia hominum armigerorum et adhuc, undecumque potest, colligit contra modernum electum imperatorem Romanorum. Qui etiam studiosius colligit etiam gentes atque non bonam fert gratiam in dominum marchionem Ioachim, qui Gallicas fovere ausus est partes hidden by binding[s]s hidden by binding.

Dominus Deus, et illud et istud bellum reducat hidden by binding[t]t hidden by binding ad pacem, ut dum nostrum hostem pridem serenissimo regi et inclito regno Poloniae subesse procuret et pacifice cedat et perpetuo recedat, nos enim fundo nostro facimus et non neglegi hidden by binding[gi]gi hidden by bindingmus facere laudem domino Deo et eius matri hidden by binding[ri]ri hidden by binding, sanctissimae virgini Mariae. Pro cuius nominis et fidei hidden by binding[dei]dei hidden by binding amplitudine potius cum paganis, quam Christianis hidden by binding[s]s hidden by binding dominis Almanis pugnare non intermittimus et continuam pugnam gerimus.

Reverendissimus dominus episcopus Plocensis, qua auctoritate praevalet apud sanctam sedem apostolicam, Dominatio Vestra Reverendissima non ignorat. Qui etiam illic fovet regias partes, ut non deficient ab illa sancta sede debita auxilia contra obstinatum et inoboedientem subditum principem. Valde peto, ex animo consulo, Dominatio Vestra Reverendissima ad hoc exhibeat omnes vires suas, ut hostis statum perquirat et saepius maiestati regiae, ut solet, et optime scit prudenter scribat, quoniam Dominationis Vestrae Reverendissimae scripta prudentissima censentur et libenter audiuntur. Ideo utiquam