Letter #618
Conradus GOCLENIUS (WACKERS) to Ioannes DANTISCUSLeuven (Lovanium), 1531-04-27
received Ghent (Gandavum), 1531-04-29 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo domino Ioanni Dantisco, episcopo Culmensi, regis Poloniae apud caesarem oratori, domino suo observandissimo
Salutem plurimam.
Equidem inter praecipuos felicitatis calculos illud mihi numerandum duco, quod ita sors tulerit, ut licuerit propius intueri ac cognoscere illum uno omnium ore decantatum Dantiscum. In qua re plane evenit, ut mihi quoque dicendum existimem: O fama ingens ingentior actis. Id cum ceteris in rebus disciplinis ac virtutibus praeclare animadverti tum praecipue in comitate civilis vitae, qua, cum tanto intervallo reliquos caesareae aulae proceres, sive quis dignitatem sive ingenium sive eruditionem spectet, antecellas, ita tamen ad humiliorum fortunam accommodas, ut illos potius erigere ad ampliora quam te deicere infra tantam dignitatem videaris, ut in nullo umquam magis verum esse deprehenderim, omnia viros bonos decere. Ceterum cum me quoque non dedignatus sis amplissimo honore tuorum clientum, tanta praeterea in me usus sis humanitate, ut a nullo veteri amico maior possit exspectari, admodum cupio superinscribed⌈cupiocupio superinscribed⌉ dari occasionem, qua possim tibi fidem facere, hunc animum totum nihil perinde desiderare, quam tibi aliquod suae gratitudinis argumentum ostendere. In praesentia in eius rei symbolum mitto tibi dono effigiem domini Erasmi Roterodami ab Ioanne Hoelpeyno, artificum in eo genere, ut periti censent, praestantissimo, graphice et ad vivum expressam. Hoc enim malui quam pictori Mechliniensi committere, partim ne deessem qualicumque occasiunculae declarandi animi in te mei, partim quod vererer ne ab ipso pictore effingeretur in peius, quemadmodum fere evenit, quoties ex imagine imago fingitur. Nam cum nulla imago absolute ad archetypum respondeat, necesse est semper longius aberrare imaginis imaginem. Addidi gypseam imperatoris ει̉κόνα, quae si videbitur satis expressa, dabimus operam superinscribed⌈operamoperam superinscribed⌉, ut e solidiore materia ad te veniat. Cuperem sane melioribus officiis referre gratiam et, si detur opportunitas, comperies non deesse voluntatem. Interea te obsecro, ut quem ultro in gregem tuorum accivisti, etiam perpetuo favore prosequaris. Bene vale, praesul Reverendissime.
Lovanii, e Collegio Trilingui, quinto Calendas Maii anno Domini l531.
Tuae Reverendissimae Celsitudini deditissimus Conradus Goclenius