Letter #6119
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1537-04-26
received [1537]-04-28 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo plurimumque honorando.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice et frater carissime plurimumque honorande.
Utinam in placitum et omnem benevolentiam apud me Reverendissima Dominatio Vestra nuper tractata fuisset. Hoc tamen unicum mihi gratum est, quod ex sententia convenit, concordavit atque amice cum capitulo meo sese absolverit. Quibus autem condicionibus nec a Dominatione Vestra Reverendissima, nec meo capitulo prorsus scio quicquam. Fortassis ita inter vos, ne sciam quicquam, conventum est. Quod non magni facio, modo sincera et solida stabiliaque permaneant universa.
Alia nova apud me non exsistunt.
Et his me Reverendissimae Dominationi Vestrae pro voto commendo, ipsam felicem faustamque in omnibus valere cupiens.
Ex Heilsberg, 26 Aprilis anno etc. 37
Vestrae Reverendissimae Dominationis totus et sincerus Mauritius episcopus Varmiensis subscripsit