Letter #6118
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1537-03-12
received [1537]-03-13 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 8, f. 1v unnumbered after 93
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac plurimum honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et amice carissime ac plurimum honorande.
Cum, ut proximis litteris scripsi, Thoronium proficisci mihi in totum sit impossibile, in Marienburgum veniendi quae possit esse spes, ex eisdem litteris accepit Reverendissima Dominatio Vestra, nempe tam tenuis ac incerta, ut ne de vita quidem eousque proferenda in tam dubio et in horas mutabili statu valetudinis meae adversae securus sim, tantum abest, ut certo me illius venturum polliceri queam. Si qua est fides veri, pro exploratissimo habeat Reverendissima Dominatio Vestra teneri me tanto in hoc written over is⌈isococ written over is⌉ pro reipublicae nostrae atque adeo libertatis patriae defensione adessendi desiderio, ut paratus essem exponere vitam propriam, nedum in sumptus pecuniam, si quoquo modo per valetudinem liceret. Ut quid enim libeat vivere, amissa libertate, ac praeterea in tantis vitae taediis, ne dicam, poenis?
Probo itaque et laudo sententiam Dominationis Vestrae Reverendissimae, quam omnino statuit, ut Thoronii conventio ista celebretur, dummodo litterae ad nobilitatem et civitates tempestive satis expedirentur, ut profecto nunc expediri poterunt, cum sciatur, in cuius manibus sigilla nunc sunt. Ut autem tanto et efficacius, еt festinatius res ea procedat, mitto per hunc nuntium signetum meum obsignatum, per opportunitatem remittendum.
Imo, ne quid remoretur, habeo in stabulo cantherium sive walachum bonum, quem ad hoc tenui et alui eo, si in mittendo Cracoviam nuntio opus habuerit Reverendissima Dominatio Vestra, lubens ipsum (ita ut Dominatio Vestra Reverendissima pro ipso mittat) ad hoc iter celerius emetiendum accommodabo.
Equi mei tres salvi huc reducti sunt, praeterea, ne quid in me desideretur, ita etiam curabo, ut ad conventum istum Thoroniensem nuntium aliquem insigniorem, puta unum aut duos de capitulo Warmiensi, mittam, qui in his negotiorum praesentium difficultatibus senatum Pruthenum per invitam mei absentiam adiuvent ac Dominationi Vestrae Reverendissimae in omnibus ad manum sint, relevaturi, quoadeius fieri potest, laborum molem eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae.
Cui Christus ut adsit, vitam sanam concedat, consilium optimum inspiret fortitudinemque ac robur addat. Meum interea fuerit eius bonitatem ex totis visceribus precari.
Quod de domino Ioanne Tzimmerman scripsi, AAWO, AB, D. 8, f. 93v ita ex ore eius audivi ac ita esse omnino credimus. Nuntius vero cum litteris, C cur hactenus non venerit, incertum, venturum tamen esse propediem arbitror.
Cum his bene valeat Reverendissima Dominatio Vestra.
Ex Heilsberg, feria secunda post Laetare anno MDXXXVII.
Reverendissimae Dominationis Vestrae in omnibus Mauricius episcopus Warmiensis subscripsit
Postscript:
AAWO, AB, D. 8, f. 1r unnumbered after 93
Reverendissime Domine.
Rogo, ne gravetur Reverendissima Dominatio Vestra me certiorem facere de causa illa inter Elbingenses ac teichgrabios per appellationem ad regiam maiestatem devoluta, utra pars Cracoviae obtinuerit victoriam, Elbingensesne an teichgrabii.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ ut in litteris.