Letter #6116
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1537-01-03
received [1537]-01-11 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac plurimum honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et amice carissime ac plurimum honorande.
Ad litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae, datas Cracoviae XIII Decembris, ante triduum respondi aliaque, quae tunc occurrebant, scripsi.
Ad praesens nihil aliud est, quam quod nolui hunc familiarem meum, isthuc propter suum privatum negotium recta volantem, meis litteris vacuum venire.
Hoc tamen significare visum est, quomodo rex electus Daniae episcopos regni magna tyrannide persequitur, detentis ipsis non secus, ac si essent proditores, in reorum carceribus, bonis eorum (ut fertur) interim in praedam datis.
Quid praepositus ecclesiae meae Warmiensis isthic moliatur, ignoro. De eo in superioribus litteris meis latius scripsi.
Dicunt etiam illustrissimum dominum ducem, vicinum meum, adornare profectionem versus Cracoviam. Quo si iturus est, hospes meus fortassis erit hic in Heilsberg. Faxit Deus, quod omnia sincere ac tuto fiant. Ego in hunc diem in ea valetudine sum, qua fui, cum Prussiam exiret Reverendissima Dominatio Vestra.
Quam feliciter sospitet ac ab omnibus malis salvam usque ad felicem reditum conservet Christus.
Ex Heilsberg, III Ianuarii MDXXXVII.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae bonus et sincerus frater Mauricius episcopus Varmiensis subscripsit