Letter #6111
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1536-07-21
received [1536]-07-23 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac plurimum honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et amice carissime plurimumque honorande.
Quid iterum illustrissimus dominus dux Prussiae scribat et quibus modis me iterum, quasi revera ego et sacram regiam maiestatem, et dominos harum terrarum consiliarios in manu mea habeam, afficiat, Dominatio Vestra Reverendissima ex litteris illustritatis eius accipiet. Quam ne celem, quid illustritati eius responderim, exemplum responsi mei unacum litteris et novitatibus tum ad me, tum ad Reverendissimam Dominationem Vestram directis pariter mitto.
Non ab re fortasse foret, si Reverendissima Dominatio Vestra, aliis licet verbis, in eum saltem effectum (quo ulterioribus sollicitationibus vacemus) responderet, donec ex communi consilio responsum detur, salvo tamen meliori iudicio Reverendissimae Dominationis Vestrae.
Cui longam et salvam vitam omniumque fortunarum optatissimum successum a Deo precor.
Ex Heilsberg, XXI Iulii anno MDXXXVI.
Vestrae Reverendissimae Dominationis totus bonus frater Mauricius episcopus Warmiensis subscripsit