Letter #6099
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1536-01-13
received [1536]-01-14 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 8, f. 1v unnambered after f. 57
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac plurimum honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice et frater singulariter carissime et plurimum observande.
Accepimus nuper litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae ultima X-bris post Christi Nativitatem datas, quibus mihi earundem initio laetum novum annum et omnem felicitatem a Deo comprecatur. De quo et sincero in me affectu ingentes ago gratias, cui candido amori hoc ipsum Vestrae Reverendissimae Dominationi videlicet a Deo comprecor, super omnia enim nihil mihi iucundius est, quam ut audiam ipsam recte et sane vivere cunctaque illi ad vota succedere. Quod etiam ad me miserit exemplum papae et litterarum magnifici Cornelii Ceppari, ex quibus, quod mihi ante ms. u(!) ⌈ee ms. u(!) ⌉a ig incognitum fuit, intellexi. Nihil hesito, quin papa efflagitabit auxilium in hoc caesaris et aliorum principum, quo ille tms. i reg. y⌈ims. i reg. y⌉rannus debitam, licet potens est, recipiat ... illegible⌈...... illegible⌉ retributionem.
De Danico bello iacta est semel alea Martis, quando autem receptui canetur, Deus novit. Hoc bellum Orientales atque Occidentales cum magno aerumna et detrimento sustinent. Deus aliquando illi finem faciat, qui potens est, quando humana malignitas id conficere non vult aut requirat(?).
Mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae citationem eo modo, quo ipsam desiderat, et eandem obsecro, quando vacare potest, velit legere illam legem: “Quisquis cum militibus” C. ad legem Iuliam. Intelligit ex ea, quid meus subditus ille publicus latro cum suis adherentibus meretur. Sic de aliis, qui conspirant et invadant principes et dominos suos, non tamen desunt, qui, postposita omni iustitia et aequitate, illms. um reg. illud⌈umms. um reg. illud⌉ tueri contendunt, non attendentes, etiam quod hoc facinus egerit nulla diffidatione praemio. Ego autem nihil dubito, quin iustitia locum occupavit coram iusto iudice ... illegible⌈...... illegible⌉. Nusquam in falsis fratribus tuta fides. Invisi sumus illis odioque habent ecclesiasticos etc.
Deus nostrum senem principem ad aliquot annos servet ad<h>uc superinscribed⌈ad<h>ucad<h>uc superinscribed⌉(?) incolumem, AAWO, AB, D. 8, f. 57v eo decedente nam im<m>inebit nobis <non> mediocre periculum. Eapropter non inconveniens mihi visum est, quo haberemus tali eventu cum proinquioribus episcopis, scilicet Plocensi, Wladislawiensi, Gnesznensi etc. mutuam intelligentiam et considerationem. Erit mihi tale quid cum sincera fraternitate cum defuncto archi{e}praesule. Ubi nunc novus residet, ignoramus. Quod oro, mihi Reverendissima Dominatio Vestra, si sciat, indicare per oportunitatem velit, nam ipsum nondum de accesione et suffectione, atque exaltatione visitavi et ei congratulatus sum, inscius, an confirmationem papae obtinuerit, de qua apud me nihil ambiguitatis est.
Item, an aliquis in cancellariatum Regni aut vicecancellariatum Regni on the margin⌈RegniRegni on the margin⌉ suffectus sit, mihi quoque im(per)tiri Vestra Reverendissima Dominatio non dedignetur.
Cui diuturnam et perpetuam incolumitatem atque omnia prospera precor cum recommendatione sui dilige<n>ti.
Ex castro Helsberg, 13 Ianuarii 1536.
Reverendissimae Dominationis Vestrae totus Mauricius episcopus Warmiensis scripsit