Letter #6096
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1535-08-10
received [1535]-08-14 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac plurimum honorando
Reverendissime et observandissime Domine.
Cum mei sincera recommendatione longaevam in Domino salutem ac felicitatem cum profectione faustissima.
Praesentium exhibitor triennio paene effluxo a domino Czema ac palatino Margenburgensi in iuvenem camerarium mihi [d]onatus fuit, quem in camerarium demum suffeci, is nunc cupit solemnitates nuptiales Cracovienses lustrari, inde expertior et virtuosior crescere, sperans, quod dominus Czema ipsum sit accepturus in suam comitivam. Quod si renuerit, desiderat hoc casu a me ipsum commendatum iri Vestrae Reverendissimae Dominationi, tametsi optimam haberem occasionem ipsum domino castellano Culmensi addicere, quia ipso, si licet fortassis punire constrictus et ego ... ... suum desiderium potui, licet sero mihi suas preces patefecerit, quia bonae indolis est iuvenis sinceriter mihique servivit, illius petitioni reluctari, quae honesta est, non possum, eapropter, si apud dominum Czemam locum habere non valeret, eum Vestra Dominatio Reverendissima mei intuitu in numero servitorum su<or>um suscipere tantillo tempore dignetur, rogo.
Item precor Dominationem Vestram Reverendissimam et alios dominos consiliarios praesente nunc illustrissimo duce etc. sollicitare velint, quo percussio monetae retrudatur, prout satis in consilio nostro de hoc commentatum est, ne patriam nostram, immo et ipsum Regnum, offensione irrecuperabili offendat.
Raptim Helsberg, die Laurentii festo 1535.
Vestrae Reverendissimae Dominationis Mauricius episcopus Varmiensis