Letter #600
Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) to Ioannes DANTISCUSLeuven (Lovanium), 1531-03-07
received Brussels, [1531]-03-08 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Viro modis omnibus clarissimo, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi, serenissimi Poloniae regis ad caesaream maiestatem legato domino suo
Bruxellae
Salutem quantum vis, praesulum decus.
Fui ab annis non paucis videndi tui tam cupidus, quam numquam tota vita mea hominis alicuius. Cupiditatis huius primus auctor mihi fuit vetus et fidus amicus dominus Cornelius Schepperus, qui totidem te et tam graphice nobis depinxit, ut quoties [ve]l nomen tuum solum audio videatur mihi totum coram intu[eri] te talem Sarmatam maiore cum admiratione quam olim Graecia S[cyth]am illum Anacharsin. Quare meam infelicitatem subinde accuso, quod cum tu huc iter faceres, ego hinc afuerim multo autem magis, quod Bruxellam profectus, toto fere biduo te videre non contigerit, quamvis apud Schepperum diligenter hoc egerim et ipse omnem operam suam promiserit. Convenit inter nos, ut ego illum umbra sequerer, facile enim ille tantus tam pusillam quam ego sum umbram iacere potuisset. Sed frustratus sum spe quam ego certissimam putabam, alio enim vocabaris ad prandium. Una cum corpore meo postridie idem tentavi apud eundem, iussit recta adirem te, affirmabat hoc tibi fore non ingratum. Tentavi sicut iusserat, sed inter eundum videbar mihi versari inter duos tropicos, quod corpori meo aliquando dextra et umbra irem aliquando sinistra, venitque in mentem Lucani illius libro tertio de Arabibus: Ignotum vobis, Arabes, venistis in orbem umbras mirati nemorum non ire sinistras, verum ne tunc quidem successit, quare abiecta spe omni maestus domum redii . Nunc iterum certam concipio spem futurum ut non solum videam te, sed et familiariter tecum colloquar, quando in familiam tuam receptus est meus hic Grunius, quem adulescentem, quamquam doleo, hinc abire gaudeo, tibi tamen eum potius contigisse quam alteri. Usus sum opera illius in mathematicis, cuius rei me numquam poenitebit. Mitto tibi per illum dono astrolabium una cum libro, quo usus eius docetur. Missurus fueram Ecclesiastem a me ante annos aliquot latinitate donatum nisi deterruisset typographum edictum imperatoris heri apud nos publicatum quo inhibetur omnibus ne ullum librum typis excudant qui non sit iudicatus editione dignus per nescio quos Bruxellae faciam tamen ut videas et si tibi arriserit ille brevi dabo Psalmos omnes ad eundem modum versos hoc est verbis paulo pluribus quam habeantur Hebraice propter tropos quos lingua illa habet peculiares et maxime populares sine quorum explicatione tam est facile Vetus Testamentum intelligere quam mihi digito caelum contingere. Immo ipse Paulus et reliqui evangelistae, per quos libros habemus Novi Testamenti, Graecis vel vocabulis admiscent Hebraicas phrases. Vale Domine.
L[ov]anii, 7 Martii.
Ita me amor tui finem facere sinit ut vix nomini meo subscribendo sit locus, tuus modis omnibus Ioannes Campensis