Letter #5997
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), [1536]-04-04
received [1536]-04-05 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater plurimum observande.
Cum mei sincera recommendatione longaevam in Domino felicitatem et salutem.
Accepi cum praesentium exhibitore litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae, quibus mihi indicit, quod propediem Vestra Reverendissima Dominatio nuntium missura est ad curiam maiestatis regiae, qui ad me declinare debet, si quid litterarum ad eandem destinare voluerim. Idem ipse nuntius eas secum ferre diligenterque praesentare ac responsum expostulare debeat, de qua exhibitione gratias, quas possum, ago maiores. Non habeo tamen nunc ad illam aulam quidquid negotii, nisi ut scribam amicis, quo me certificent, cursum et statum belli illius regionis et prosperitatem cum bona valetudine
Et hoc precatio hoc tempore pro ecclesiasticis est plurimum necessaria, modo adeo ex merito obtinere eam valeamus. Nam undique in praedam expositi sunt et exponuntur: in
Quod Dominatio Vestra Reverendissima me roget, ut equum sororis suae penes me in pabulo ad integram convalescentiam servem, non est profecto res, quae magna postulatione indiget. Nam cupio mihi occasionem indies offerri, quo amorem et benevolentiam Dominationis Vestrae Reverendissimae mihi auctiorem facere queam et in hoc me sollicitum et morigerum sedulo exhibebo factu, sed explebo, quod nunc scriptis polliceor.
Postremo mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae, quae mihi adscripta sunt. Nova ea, potissime quae de supplicio
Ex
E[ius]dem Reverendissimae Dominationis Vestrae bonus frater