Letter #5803
Piotr GAMRAT to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-05-05
received [1539]-05-25 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, amico carissimo et honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice carissime et honorande.
Salutem et omnem felicitatem.
Quod mihi tam officiose gratias agit Reverendissima Dominatio Vestra de eo officio, quod magnifico domino Ioanni a Verden praestiti, id visum est mihi minime necessarium, nam quae feci, summa feci animi mei alacritate. Semper enim dominum Ioannem a Verden fraterno quodam amore et benevolentia sum complexus, itaque commendationis apud me non indiget. Libenter omnibus in rebus praesto illi fuero et, quantum potero, res rationesque illius adiuvero.
Sed et quod Vestra Reverendissima Dominatio postulat, ut reconciliem ei gratiam sacrae reginalis maiestatis, actum est id a me summa fide et diligentia videturque placatus iam esse animus illius erga Reverendissimam Dominationem Vestram. Quae se optima erga illam voluntate fore pollicita est, dummodo Vestra Reverendissima Dominatio hanc illius voluntatem tueri velit et conservare, morem illi, quoad poterit, gerendo. Ego quantum potero, tantum contendam et elaborabo, ut haec gratia maiestatis illius erga Reverendissimam Dominationem Vestram stabilis deinceps et fixa permaneat. Illud etiam curae mihi futurum est, ut eos ipsos delatores Reverendissima Dominatio Vestra cognoscere possit neque quicquam fidei eis deinceps habeatur.
Narravit mihi venerabilis dominus Stanislaus Hosius, iurium doctor, cantor et canonicus ecclesiae Vestrae Rerevendissimae Dominationis Varmiensis, sacrae regiae maiestatis secretarius, cliens et familiaris meus, quantum curae posuerit Reverendissima Dominatio Vestra in eo, ut cantoriae possessionem adipisci isthic posset mirificasque illi apud me egit gratias. Mihi officium hoc Vestrae Reverendissimae Dominationis, in familiarem meum collatum, est valde gratum agoque illi ipse quoque ingentes gratias de tanto in eum favore et benevolentia, atque illud una rogo, ut quemadmodum adiuvit eum in possessione cantoriae adipiscenda, ita det operam, ne quis eum de illa deturbet. Qua in re ego quoque defuturus illi non sum Vestraeque Reverendissimae Dominationi officium hoc pari officio atque etiam, si possem, maiori aliquando compensaturus.
Quod litteras attinet dimissorias, mihi factum Reverendissimae Dominationis Vestrae probatur et ratum id habeo, quod iuvenem illum, Sebastianum Iankowski, quem idoneum existimavit, consecravit. Quod si duos praeterea vel tres ex dioecesi mea idoneos consecrare voluerit, potestatem ei consecrandi facio.
Opto Vestram Reverendissimam Dominationem quam diutissime salvam esse et felicem. Cuius me amori fraterno commendo.
Datae Cracoviae, V Maii anno MDXXXIX.
Vestrae Reverendissimae Dominationis ex corde frater, Petrus episcopus Cracoviensis subscripsit