⌊Bona⌋ Dei gratia regina ⌊Poloniae⌋, magna dux ⌊Lithuaniae⌋, ⌊Mediolani⌋ ⌊Barique⌋, princeps ⌊Rossani⌋ ac ⌊Russiae⌋ totiusque ⌊Prussiae⌋ etc. domina
Accepimus Tuae S(trenuita)tis or S(incerita)tis⌈S(trenuita)tisS(trenuita)tis or S(incerita)tis⌉ ⌊⌋ datas 1526-12-06⌊VI Decembris1526-12-06⌋ anni proxime elapsi, ex quibus intelleximus, sub quo cardine res nostri ⌊Ducatus Barensis⌋ versentur. Et inter cetera capitula unum nos maxime turbavit, quod scribit S(trenuita)s or S(incerita)s⌈S(trenuita)sS(trenuita)s or S(incerita)s⌉ Tua non potuisse a ⌊caesare⌋ obtinere, ut nos secundum antiquam et diutius observatam consuetudinem in ⌊Regno Neapolitano⌋ a solutione adohae, quae generaliter in illo Regno inter barones indici solet, essemus liberae pariter et immunes, sed id tantum obtinuisse, ut secundum Regni constitutiones de nobis indicaretur. Nulli dubium est, has obtentas litteras caesareas magis nobis obfuturas quam profuturas, cum ex constitutionibus illius ⌊Regni⌋ cautum sit neminem ex baronibus posse vel debere ab hac solutione adohae excusari. Si igitur nos ad hanc contributionem compellemur, non erit absque serenissimi ⌊regis⌋ domini et consortis nostri colendissimi et nostra iniuria, et, ut apertius dicamus, levitate, quod omnino tolerandum non est. Nam si illustrissima domina ⌊dux⌋ mater nostra colendissima recolendaeque memoriae et multi alii, ex regia tamen stirpe progeniti, ab hac contributione fuere immunes, quomodo nos, quae regium gerimus diadema, deberemus huic contributioni satis iniuste subiacere et minoris aestimari auctoritatis iis, qui infulis regiis minime sunt decorati.
Quapropter hortamur S(trenuita)tem or S(incerita)tem⌈S(trenuita)temS(trenuita)tem or S(incerita)tem⌉ Tuam, velit manibus pedibusque, ut aiunt, contendere, ut ab hoc solutionis onere liberemur et penitus immunes redderemur. Et si casu aliquo gravatae essemus pendente ⌊caesaris⌋ consultatione, postremo caesarea munificentia relevemur, ut per omnia et in omnibus eisdem immunitatibus et praerogativis, libertatibus et privilegiis perfruamur, quibus illustrissima domina ⌊dux⌋ et mater colendissima perfruebatur ad extrema suae vitae tempora.
Reliquis Tuae S(trenuita)tis or S(incerita)tis⌈S(trenuita)tisS(trenuita)tis or S(incerita)tis⌉ capitulis satis abundeque respondimus per alias nostras litteras easque tuto pervenisse credimus ad manus Tuae S(trenuita)tis or S(incerita)tis⌈S(trenuita)tisS(trenuita)tis or S(incerita)tis⌉.
Quam bene ac feliciter valere optamus.