Letter #5714
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSBrest-Litovsk, 1544-07-10
received Frauenburg (Frombork), 1544-07-24 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae Masoviaeque etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Qua de causa ad proxima superiora comitia ex primariis regni nostri consiliariis et senatoribus legatos nostros Mariemburgum miserimus, tenet procul dubio memoria Paternitas Tua neque illud non meminit, quo sint cum responso dimissi. Aliam et nostri, et illorum habitam ist istic rationem existimabamus, nunc ita dimissos videmus, ut et oleum, et opera, quod aiunt, periisse videatur, non sine magna et nostrae, et illorum, qui prope principem in senatu nostro locum obtinent, indignitate. Duabus enim de rebus missi neutram obtinuerunt. Quod si altera deliberationis indigere visa est, quod nova terris nostris Prussiae accidisset, affuit altera usitata, quae longiori deliberationi opus non haberet. Tamen ne in hac quidem nostro nomine factae postulationi quicquam fuit concessum, quod non posset pariter intendi dicerent consiliis parandae militiae et pecuniae cogendae. Quasi vero ut iam in procinctu essent milites a nobis postulatum esset, cum nostra voluntas non alia fuerit, quam ut quae ratio defendendi unanimi consensu et voluntate omnium regni nostri ordinum paper damaged⌈[m]m paper damaged⌉ in ms. i(!) ⌈nn ms. i(!) ⌉ his, quae proxime habita sunt comitiis Piotrcoviae, fuit constituta ad eandem etiam terrarum nostrarum Prussiae ordines consentirent, quo cum necessitas postularet tam potenti Christiani nominis hosti coniunctis viribus resistere nobis liceret.
Quando autem hac defendendi ratione utendum nobis sit, nemo esse, qui scire possit. Nos nihil aliud, quam cavere voluimus, si quid praeter spem accideret, ne nos prorsus imparatos hostis offenderet. Quae quidem cautio nihil erat, quod gravis cuiquam videri possit. Nam sumptum facere neminem oportebit, nisi ultima urgente necessitate. Fore speramus, optamus quidem certe, ut eiusmodi expeditione opus nobis non sit. Num ideo contra non gravissimos impetus aliorum non erit aliquid pecuniae colligendum, unde scribi miles posset ad propulsandam vim, si quam inferre aliquis conetur.
Videt igitur Paternitas Tua nullam fuisse causam, quamobrem vel gravari se nonnulli putarent, vel in alia comitia reicerent de re tam necessaria consultationem. Nam qui satis iam esse pecuniae depositum existimant ex gemina contributione, ut aliquousque proferendo bello sufficere possit, ii quanto sumptu opus sit ad bella gerenda parum adhuc cognovisse videntur. Nos, qui periculum fecimus, certius id exploratum habemus.
Quamobrem Paternitatem Tuam hortamur, ut quod in superioribus terrarum nostrarum Prussiae comitiis neglectum est, id in iis, quae extremo mense Septembri ad diem divo Michaeli sacrum de more Graudentini habebuntur, curet sarciendum at written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉tt written over ...⌉que ad ea se ipsa conferat ac pro virili sua contendat et elaboret, quo de iis omnibus, quae Maio mense per legatos nostros acta sunt, gratum et optatum ad nos responsum perferatur. Pertinebit hoc Paternitati Tuae ad gratiam sibi nostram regiam demerendam.
Quae bene valeat.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ in Brzesczie Lituanico, X-a die mensis Iulii anno domini M-o D-o XLIIII, regni nostri anno XXXVIII.
Ad mandatum sacrae regiae maiestatis proprium