... huc ⌊Ioannes Levicius⌋ attulit nobis litteras ... et privilegium sacrae ⌊caesareae et [catholicae maiestatis]⌋ ... adoharum per illustrissimam olim ⌊matrem⌋ nostram ... animo accepimus placuissetque nobis ... ⌊Ioannes Levicius⌋ istuc descenderat exspectasset ... expeditiones nostrae apud sacratissimam illius ⌊maiestatem caesar[eam]⌋ ... praesertim relaxatio ⌊Montis Serici⌋ et simul omnia ...t, nam ut ex litteris nonnullorum in curia caesaris ia[m] pridem intelleximus, ⌊caesarea maiestas⌋ grato ac hilari animo votis et petitionibus nostris annuere parata fuit et se obtulerat ipsaque illius maiestas cupit, ut negotia nostra semper ex voto nostro succedant, dummodo sollicitantis affuerit diligentia.
Quare hortamur Strenuitatem Tuam, ut quemadmodum nobis saepius litteris suis pollicita est, in discessu caesaris se omnia pro voto expedituram, ita nunc satagat, quo inter alia negotia hoc praesertim negotium defensae ⌊Montis Serici⌋ iam tandem expediatur reiectis remissionibus omnibus ad Concilium Collaterale. Nos enim iudicium cum illius maiestate intrare nolumus, sicut semper protestatae sumus, nam nihil agit in seipsum nec nobis prodesse poterint qualescumque litterae promotoriales ad Concilium Collaterale in eiusmodi negotio, quandoquidem totiens iam scriptae [nih]il profuerint. Nec aliud commodum cepimus ex eis, quam so[lum] moram et prorogationem, quam et nos et Strenuitas Tua iam expe[r]ti sumus. Propterea cupimus et volumus ut nos ... [neg]otio absolveret cessante omni in...tate sua non agitur de
re, qu... de iurium nostrorum p[rae]iudicio Nam a... tentabunt, alia consequenter contra pr... pertinet ad solam maiestatem caesaream. Nam cu[m] ...pretari. Et quia ...bis privilegium investiturae cum expressa decla[ratione] ... in eo contenta debeant interpretari in favorem ... quomodo autem Concilium Collaterale interpretatum f... defensa iam vidimus ex consulta... eorum, et nihil aliu[d ex]inde sp[era]re possumus, nisi contrariam sententiam privilegii nostri derogatoriam. Nam si nos spoliarunt possessione non auditis nec vocatis contra omnem aequitatem, etiam sententiam ferent in negotio principali spolio eorum corresponentem, et ita nullo modo aceptamus illam remissionem neque continuamus iudicium, tum etiam agitur de honore nostro, ne censeamur inferioris condicionis esse, quam fuerit illustrissima olim mater nostra, quae pacifice possidebat.
Miramur etiam, cur ⌊huc⌋ tanto tempore non advenerit ⌊Bernardus⌋ frater Strenuitatis Tuae, octavus enim agitur dies, quod ⌊Levicius⌋ huc venit, post cuius discessum Bernardus discessurus erat tertia die istinc, exspectamus igitur illum omni hora. Quem speramus eas omnes expeditiones nobis a Tua Strenuitate al[l]aturum, prout cupiebamus semper et nunc speramus. Ut autem credamus Strenuitatem Tuam ex animo cupere ⌊huc⌋ quantocius redire, sicut nobis pluries scripsit, licet effectus scriptis contrarius sit
Volumus, ut in h... [praese]rtim Montis Serici
maiorem diligen[tiam] ...ea alii nobis
perscripserant prae...tur et tum
demum de revoca[tione] ... [quan]to citius enim
bonum exitum r... [tan]to celerius
Strenuitatem Tuam ad n[os] ...us.
De Scipione de [Summa] ... nobis scripsit Strenuitas Tua
et quae Ioannes Levic[ius] ... [de]claravit quicquid in posterum de eo co... [cup]imus fieri certiores.
De castellano Bare[nsi] ... superioribus litteris nostris satis perscripsimus non op[us] esse inm...icare arbitramur. Credimus illa omnia Strenuitatem Tuam in memoria habituram et diligenter curaturam.
Quam bene valere optamus.