⌊Sigismundus⌋ Dei gratia rex ⌊Poloniae⌋, magnus deux ⌊Lithuaniae⌋, ⌊Russiae⌋, ⌊Prussiae⌋, ⌊Masoviae⌋ etc. dominus et heres
Reverendis in Christo Patribus et Dominis ⌊Ioanni episcopo Varmiensi⌋ ac ⌊Tidemanno Gize⌋ episcopo Culmensi, ac Generoso ⌊Stanislao Kostka⌋ de Stamberg, sincere et fidelibus dilectis
Gratiam nostram regiam, venerendi in Christo Patres ac Generosi, sincere et fideles dilecti.
Cum quorundam suspicione sit ad nos perlatum in arca ⌊Alexandri Sculteti⌋
quondam canonici Varmiensis esse litteras, in quibus contineantur fortasse nonnulla, quae nos scire nostra plurimum intersit, hortamur Paternitates et
Sinceritatem
Vestras, ut unum aliquem in locum convenientes, arcam aperiant ac inspectis litteris, quae in ea sunt, si quid repererint, quod ad nos pertineat, faciant nos de eo certiores facturae pro fide atque offico suo et gratia nostra.
Datae
⌊Vilnae⌋, die XVIII mensis Decembris anno Domini MDXXXX, regni nostri anno XXXIIII-o.
Ad mandatum
sacrae
maiestatis regiae proprium