Letter #5701
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1540-06-03
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1540-06-12 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, Domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto.
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc., dominus et heres.
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
In Alexandrum Sculteti documentum statuimus eiusmodi, ut facile alios a simili audacia deterritos iri existimemus, neque dubitamus, quin facturus sit Sanctissimus Dominus noster, ut sententiam per nos latam confirmet.
Gratum nobis est, quod curae sunt Paternitati Vestrae mandata nostra de moneta deque libera frumenti evectione. Aliquid in comitiis istis profectum esse speramus, optamus quidem certe mandati nostri interpretationem, quod a nobis Paternitas Vestra exigit, ita ut scriptum est, illud intelligi volumus, ut nemo, cuiuscumque sit ordinis, ad loca de haeresi suspecta proficisci discendi causa audeat aut libros Lutheranos sive quorumcumque aliorum haereticorum legere domive suae habere atque edicto hoc nostro teneri volumus omnes opifices omnes mercatores omnes etiam scholasticos denique cuiuscumque status et conditionis homines, qui in Regno ditioneque nostra sunt. Nam, quod monachum attinet, curae futurum est reverendo in Christo patri domino Lucae Vladislaviensi episcopo, ut rationem inveniat, qua insolentia illius reprimatur. Ludimagistri vero quod meminit Paternitas Vestra, quem significet, non satis scimus, sed Elbingi, quae nostra civitas ad diocesim Paternitatis Vestrae pertinet, esse quendam accepimus non iam Lutheranum sed, quod magis est detestandum, sacramentarium et anabaptistam magnumque esse ad eum scholasticorum concursum. Est hoc officii Paternitatis Vestrae providere, ne sit locus tali homini in diocesi illius. Quod, si parum ipsa auctoritate sua profecerit, significet nobis. Nos in civitate nostra talem pestem laturi non sumus.
Quod stipendia Lypsensis Academiae attinet, si alterutrius rei iactura sit facienda, satius est ea perdi, quam perdi animas, dum pravis opinionibus inficiuntur, ipsi alios iisdem infecturi. Sed ratio tamen excogitari potest, qua et stipendia salva sint, et nostri tamen homines Lypsiam non proficiscantur. Lues ista longo tempore grassari nequit, uno atque altero anno, si Lypsiam profectus nemo fuerit, non ideo statim peribunt stipendia.
Valeat Paternitas Vestra.
Datae Vilnae, III die mensis Iunii anno Domini millesimo quingentesimo quadragesimo, regni vero nostri anno trigesimo quarto.
Ad mandatum regiae maiestatis proprium.