Letter #5697
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-07-05
received 1539-07-15 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Sigis[m]undus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Li[thu]aniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo [Pater], sincere nobis dilecte.
Comitia non esse habita mense Maio in loco a no[b]is constituto nos in bonam partem accepisse ex iis litteris, quas non ita pridem ad illam dedimus, Paternitas Vestra cognoscere potuit. Quibus etiam ea in Septembrem reiecimus potestatemque fecimus Paternitati Vestrae de sententia ceterorum quoque consiliariorum terrarum nostrarum Prussiae, si quo in loco ha[benda] essent comitia, is a pestis contagione liber non esset, ea alium idon[eum in] locum trasferendi.
Quod attinet ad dignitates, si non ante fui[ss]ent eae per nobis distributae, quam litteras Paternitatis Vestrae ceterorumque consiliariorum accepimus, habita fuisset per nos petitionis illius ratio. Sed quod factum iam est, id infectum reddi non potest.
Bene valeat Paternitas Vestra.
Datae Cracoviae, V-a Iulii anno Domini M-o D-o XXXIX-o, regni nostri anno XXXIII-o.
Ad mandatum regiae maiestatis proprium