Letter #5695
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-03-18
received Seeburg (Jeziorany), [1539]-05-18 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Magnam nobis attulit molestiam Wosczkowa, quae lacrimis suis et lamentis muliebribus ingentem sui apud omnes misericordiam commovit, dum queritur se magna iniuria affici, cum nos conscii nobis simus nos nihil, nisi quod iustum est, in negotio eius decrevisse.
Supplicatum est nobis a multis regni nostri senatoribus et consiliariis illius nomine, sed quoniam parum aequa visa fuit postulare, adduci non potuimus, ut ea faceremus. Sed ne tamen prorsus nihil loci dedisse precibus eorum videremur, quorum verba pondus apud nos et auctoritatem habere debent, commendaturos nos recepimus causam hanc miserabilis huius feminae Paternitati Vestrae, tamquam istarum Prussiae terrarum primo consiliario, a qua magnopere postulamus, ut rationibus eius clementer prospiciat et quod aequitas suadet, id spectet potius, quam quod summi iuris est.
Aliter autem illi consuli non posse videmus, quam ut per concordiam res transigatur. Qua in re ut aequam se praebeat pars altera atque de iure suo remittat aliquid, auctoritatem suam Paternitas Vestra interponat atque illam admonebit, etsi nunc potiore iure esse videtur, cum tamen ista mulier adeo sit importuna, ut nulla comitia negligat atque omnia faciat, quo pervincat, esse periculum, ne questu et eiulatu suo cunctorum regni ordinum animos ita permoveat, ut nos urgentibus illis atque instantibus concedere cogamur aliquid, quod adversae partis condicionem deteriorem faciat.
Non dubitamus, quin Paternitas Vestra pro suo erga nos studio et observantia sit rationibus huius feminae prospectura ac nos ab ista molestia, quam percipimus, ex tanta eius importunitate liberos redditura. Qua in re gratissimum se nobis facturam esse sciat, si id perfecerit studio et opera sua, ut ne deinceps illius patronorum sollicitatione molestia nobis afferatur.
Qua bene valeat et sit felix.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, XVIII-a Martii anno Domini M-o D-o XXXIX-o, regni nostri anno XXXIII-o.
Ad mandatum regiae maiestatis proprium