Letter #5687
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-03-27
received [1537]-04-14 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Culmensi, sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Solliciti de statu rerum dicionis nostrae Prutenicae, ut ea pacata tranquillaque et ad quodvis ingruens periculum depellendum minime imparata esset, aliquot iam comitiis hortati sumus ordines eius, ut publicam aliquam exactionem sive contributionem decernerent. Verum quominus id in hanc usque diem fieret, in causa fuit intestina quaedam ordinum dissensio, quam gliscentem ut tempori sedaremus, operae pretium facturos nos esse existimamus, si ad ea comitia, quae istic proxime ad festum sancti Stanislai in Mai paper damaged⌈[i]i paper damaged⌉o haberi debent, aliquot legatos e senatu Regni nostri allegaremus, quo maiore cura atque paper damaged⌈[a atque]a atque paper damaged⌉ diligentia, quae perficienda sunt, perficerentur. Quibus ut minus molestiae negotiorumque paper damaged⌈[otiorumque]otiorumque paper damaged⌉ exhibeatur, iussimus ipsa comitia Torunium in praesens transferri, itaque omnibus ordinibus indici et promulgari mandavimus. Atque, ut omnes omnium excusationes ac tergiversationes prorsum tollamus, indiximus et particularem conventum in palatinatu Culmensi in Radzin feria quarta post festum sanctorum Philippi et Iacobi. Iniungimus ergo S(inceritati) or S(trenuitati)⌈S(inceritati)S(inceritati) or S(trenuitati)⌉ Tuae, primum ut isti particulari conventui intersit ibique hortatu et auctoritate perficiat, ut graves et prudentes viri cum plena et libera potestate legati ad generalia comitia deligantur, deinde, ut in iis ipsis quoque generalibus comitiis S(inceritas) or S(trenuitas)⌈S(inceritas)S(inceritas) or S(trenuitas)⌉ Tua praesens diligentem operam nobis et reipublicae navet. Factura in eo officium suum et nobis pergratum.
Quae bene valeat.
Cracoviae paper damaged⌈[ae]ae paper damaged⌉, XXVII Martii, anno Domini M-o D-o XXXVII-o, regni nostri anno XXXI.
Ad mandatum regiae maiestatis pro paper damaged⌈[maiestatis pro]maiestatis pro paper damaged⌉prium