Letter #5673
Valentinus [RULANDT] to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1539-06-21
received [1539]-06-22 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino suo clementissimo
Humillimorum obsequiorum meorum et honoris exhibitionem in gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae semper praemissis.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine cumprimis clementissime.
Proxima die Dominica ante ferias Divi Ioannis Baptistae pro carissima Vestrae Reverendissimae Paternitatis parente, cui perpetuam requiem sedulo precor, exsequias omnibus necessariis dispositis, Deo volente, celebrare constitui. Pro cerae libris quattuor XII grossos exposui. Pro vigiliis integris marca datur, quae partitur in tres partes: unam recipit capellanus, alteram rector scholae, tertiam parrochus. Scripsi tamen Paternitati Vestrae Reverendissimae pro parte mea nihil percepturum me. Pro urna cervisiae, quae datur pulsantibus, scutos VII. Pro pulsatura, quae fit cum omnibus campanis, dantur grossi X, de quibus percipit campanator mediam partem, aliam servat ecclesia. Dominis sacerdotibus Iacobo et Simoni, qui eiusmodi intererunt vigiliis et exsequiis et ad eas specialiter vocabuntur, scutos X. Facit in summa - marcas II scutos XXIII. Si autem Reverendissima Paternitas Vestra ex consueta sua clementia et liberalitate aliquid superaddere voluerit, hoc Reverendissimae Paternitatis Vestrae relinquitur arbitrio. Illud tantum exigimus, quod etiam totidem quispiam civium nostrorum dare consuevit.
Faxit Deus ex infinita sua misericordia, ut hoc, quod facturi sumus et nos facturos bona fide promittimus, carissimae huic dominae prosit ad animae suae salutem, fecit enim mihi et omnibus meis, [t]t quibuscumque etiam potuit, bene. Dignum est, ut eam Domino precibus nostris commendatam habeamus.
Quod autem Reverendissima Paternitas Vestra me domino meo reverendissimo commendaverit, optime fecit. Vestrae Reverendissimae Paternitati habeo gratiam uti domino meo clementissimo. Tametsi dominus meus mihi gratiosus satis est, reddidit tamen Reverendissima Paternitas Vestra nobili hac sua commendatione gratiam hanc multo auctiorem.
Si Reverendissima Paternitas Vestra indiguerit panno Lubaviensi, habebit breviter ex affini meo Bartholomeo, qui habet sororem meam Annam, statuit enim propediem proficisci ad Kunisbergk, Vestra Reverendissima Paternitas dignetur me certiorem reddere.
Et cum iis me Reverendissimae Paterntiati Vestrae uti domino meo gratiosissimo commendo.
Lubaviae, XXI Iunii anno 1539.
Eius Reverendissimae Paterntiatis obsequentissimus capellanus, Valentinus parrochus Lubaviensis