Verbis consequi nequaquam valeo, quanto gaudio affectus fuerim Vestrae Reverendissimae Paternitatis ⌊⌋ legens, quibus me dignum esse putavit et culpam per me admissam benigne condonavit, nuncque me natum esse existimo, quod in gratiam Vestrae Reverendissimae Paternitatis tandem redii, quam medius fidius diligentius custodiam nec unguem latum a Vestrae Reverendissimae Paternitatis simul et praeceptoris mandato discedam, ea spe, quod me Vestra Reverendissima Paternitas orphanum non deseret, immo incumbentem bonis litteris supportabit. Nam ⌊genitricem⌋ meam multorum liberorum cura gravatam id facere non posse certo scio, non in alioque, quam in Vestra Reverendissima Paternitate anchoram spei meae repono, maxime cum non ignorem, quod quem Vestra Reverendissima Paternitas semel complexa fuerit favore on the margin⌈favorefavore on the margin⌉, hunc iuvare et ornare non desistit perpetuo. Id insuper de me polliceor, quod Deum Optimum Maximum pro salute ac incolumitate Vestrae Reverendissimae Paternitatis exorabo, cuius gratiae me quantus quantus totum commendo ac dedo.