Letter #5665
Jakub SIEMIĄTKOWSKI to Ioannes DANTISCUSDrobin, 1539-05-04
received [1539]-06-24 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino et domino Dantisco, Dei gratia episcopo Hethspariensi(!), domino et domino mihi clementissimo
Reverendissime in Christo Pater, domine et domine et clementissime superinscribed in place of crossed-out gratiosissime⌈gratiosissime et clementissime et clementissime superinscribed in place of crossed-out gratiosissime⌉.
Quod Vestra Reverendissima Paternitas sit sana et indies multos prospera omni tempore audire affecto, tamquam de domino mihi clementissimo.
Reverendissime in Christo Pater, domine et domine mihi clementissime.
Ante aliquot annos fui in societate cum Ioanne Smychik de Raczyasz et emi aliqua pecora, quae compelli ad terras Prussiae cum eodem Smychyk et eius ibi ipse Smychyk sua pecora pro parte pecuniis vendiderat. Et ipse ad compositam sua pecora cuidam olim Petro de Modun[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ cum consorte sua vendiderat ms. m(!) ⌈tt ms. m(!) ⌉. Et ipse Smychyk pro ipso Petro et consorte sua fideiusserat, ubi ipsa consors eisdem bonis remansit. Et praefata coniunx olim Petri post mortem eius per eundem Smychyk miserat mihi quatuor sexagenas, et ab eodem Smychyk paper damaged⌈[k]k paper damaged⌉ proprios eius boves in eodem debito accepi.
Quare humiliter Vestram Reverendissimam Paternitatem tamquam dominum clementissimum humiliter rogo, mandet eidem consorti residuum solvere et in manus eiusdem Smychyk extradere, quia ipse fideiussor meus est.
Non dubito in Vestra Reverendissima Paternitate, tamquam in domino clementissimo. Quam in dies felicissime paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉ valere in longa tempora exopto.
Datum ex Drobnyno, die Dominica Sancti Floriani anno Domini 1539.
Vestrae Reverendissimae Paternitatis Iacobus Syemyathkovsky servitor