Letter #560
[Piotr TOMICKI] to Ioannes DANTISCUS[Cracow (Kraków)], 1530-11-01
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Domino Ioanni Dantisco
Reverendissime in Christo pater et domin[e], amice carissime
Etsi [nihil] dubitem ego quidem, apud Dominationem Vestram tantund[em] ponderis habituram domini castellani Posna[ni]ensis petitionem, quantum et meam , quia tamen magnificentia sua voluit coniungere postulationi suae, quam facit per litteras apud Dominationem Vestram, intercessionem meam, plurimum rogo a Dominatione Vestra, velit mea etiam causa commendatum habere magnificentiae suae negotium illudque ita curare et promovere apud maiestatem serenissimi domini regis Ferdinandi, prout melius expedire videbitur et magnificentia sua optabit. Namque credo magnificentiam suam descripturam esse singula Dominationi Vestrae, quae illi facto opus esse videbuntur.
Cupio felicem esse et incolumem Dominationem Vestram utque cito ad nos recte valens revertatur, plurimum desidero.
Datae.