Letter #559
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-10-26
received Augsburg, 1530-11-26 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Reverendo in Ch]risto Patri, domino
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Attulit nobis iste Andreas Carducius Strenuitatis Tuae litteras, ex quibus atque ex eius relatione plane omnia cognovimus, quae in curia sacrae caesareae et catholicae maiestatis acta sunt, imprimis autem, quod Strenuitas Tua scribit Scipionem de Summa ad curiam caesaris appulisse, quodque adhuc nobis de negotiis eius, quomodo habeant, certi nihil perscribere potuit, cum se ad illa non intromittat, volumus, ut cum eo ita agat, sicut res et tempus expostulaverint, quemadmodum ex superioribus litteris nostris potuit Strenuitas Tua intelligere, et quorsum se negotia eius inclinaverint et quicquid ad extremum cum illo actum fuerit, reddat nos certiores.
Quia vero scripsit nobis Scipio de Summa, nos a sacra maiestate caesarea hactenus nulla tantorum meritorum nostrorum praemia obtinuisse ob eam causam, quod ipsa merita et servitia nostra numquam caesareae maiestati fuissent declarata sintque penitus incognita, nos nequaquam adduci possumus, ut credamus, quandoquidem saepius litteris nostris hoc commisimus fidei, integritati et diligentiae Strenuitatis Tuae, ut ea palam denuntiaret, quod illam procul dubio fecisse credimus. Ipseque sibimet in litteris suis contrarius est, scribit namque, Strenuitatem Tuam coram sacra maiestate caesarea obiecisse merita et sumptus nostros, ea tamen ratione, quasi nos praestitorum paeniteret. Multis notum est, quid fecerimus pro illius maiestate, sanguini subditorum nostrorum et militum magnisque sumptibus nostris minime parcentes, et quidem grato et libenti animo, cuius facti nos numquam paenituit neque aliquando paenitebit, idque semper pro arcta necessitudine nostra, quoad vires nostrae subsistent, facere sumus paratae; in eo tamen infeliciores sumus ceteris, si vera dicere licet. Nam qui multo minoribus impensis minusque servierunt, marchio scilicet de Gvasto et dux Malphae ac alii, praemia multa reportarunt, nos vero, quae et regio diademate insignitae et caesareae maiestati ea utique sanguinis necessitudine coniunctae sumus, unde maior nostri ratio habenda foret, pro multis sumptuosisque servitiis nostris hactenus nullam fere gratiam in postulationibus nostris iustis et honestis percepimus. Quam ob rem licet ea, ut certo nobis pollicemur, sacrae maiestati caesareae saepius iam denuntiaverit et non eo sensu, quo iste bonus vir interpretatus est, adhuc tamen illius maiestati diffusius explicet et pro bene meritis nostris grate ac liben[ter] exhibitis aliquam remunerationem obtineat, ne homo ille se iactaret, ut iam faci[t], facile se posse omnia consequi, ubi servitia nostra declaraverit, et non per medium [Strenuitatis Tuae].
Ab aliquot annis commiseramus Strenuitati Tuae cupientes, ut saltem negotium Montis Seric[i] [ex]pediret pro voto nostro. Nunc vero respondit Strenuitas Tua esse reiectum ad iudicium collateralis co[ncilii], illicque coeptum tractari, de quo ubi pronuntiatum fuerit contra nos, tum demum a maiestate caes[area] gratiam esse petendam. Iam pridem causa haec in concilio collaterali agitata est et testes [indi]cti, quam non nisi in longum protrahentes nullam sententiam contra fiscum caesaris [ferre] voluerunt; itaque remissio haec non erat acceptanda, neque nos illam acceptamus, no[lumus] enim in iudicium cum illius maiestate intrare, quantumvis iustissimam causam habeam[us], nam temptatum saepius non successit; gratiam petimus. Si enim in remissioni[bus] adoharum aliisque rebus concilium collaterale exsecutionem mandatorum caesaris [facere] et adimplere recusat, sicut proximis litteris plenius perscripsimus, quomodo aliq[uid] pro parte nostra decernet? Cogimur negotia nostra alia aggredi via, quamdiu autem [haec] remissio facta sit, scire volumus. Vera nobis scribunt et referunt, quod [tam] Valdesius quam alii officiales caesaris Strenuitatem Tuam verbis alunt, operae nihil faciunt, qu[od] nos manibus tangimus. Si enim Montem Sericum, qui noster est, nobis caesarea maiestas dimittere non vult, qualis remuneratio pro servitiis nostris de suo speranda [est]? Tantundem esset nobis restituere nunc sine strepitu iuris, quod nos intrare no[lu]mus, sicut post latam sententiam, pro vel contra nos, quemadmodum Strenuitas Tua pollicetur, hoc semper nos postulavimus, et hoc Strenuitas Tua nunc obtinere satagat. Quae sicut scribit, se recordari litterarum nostrarum, ita etiam nos meminimus littera[rum] et promissionis Strenuitatis Tuae, pollicetur enim in discessu caesaris ex Germania omnia [se] pro voto nostro expediturum; nunc quoniam res alio versantur cardine, nes[ci]mus, quid dicere aut sperare debeamus. De hoc negotio Montis Serici dominus [Scipio] de Summa melius instructus est; si redierit in gratiam caesaris et hoc negotium amplecti voluerit, et expedire si videtur Strenuitati Tuae, eius consilio et auxilio [utatur], ut ex voto nostro res ipsa nobis iuste debita expediri possit, cui etiam sc[ribimus], ut si per Strenuitatem Tuam requisitus fuerit, operam suam large impendat, quem ita [fa]cturum non dubitamus.
Rogavit nos per litteras suas Scipio de Summa, ut nostras creditivas ad sacram maiestatem caesaream expediremus litteras in personam Strenuitatis Tuae, quarum praetextu coram illius maiestate compareret et eum eiusque negotia nostro nomine protegeret; nobis litteras huiusmodi illi humiliter supplicanti denegare non licuit, volumus tamen, ut se ita attemperet et eum eiusque negotia ita protegat, ne inde nos pariter cum eo apud maiestatem caesaream suspectae redderemur, quod fidei et prudentiae Strenuitatis Tuae committimus.
Et quia reverendissimus dominus Gabriel, patriarcha et episcopus Giennensis, scribit nobis, se velle in omnibus nobis morem gerere et complacere, ubi noverit mentem nostram, cui nos litteris nostris agimus gratias, rogavit etiam nos idem Scipio de Summa, ut nostris litteris eius negotia commendaremus magnifico domino Cophes, eo quod, ut et Andreas Carducius nobis rettulit, multum auctoritate sua possit apud caesarem, scribimus litteras nostras illi creditivas in personam Strenuitatis Tuae, titulum autem sive superscriptionem illius ignoramus et ob id Tua Strenuitas titulum in eisdem litteris nostris ad illum scribat, et ita Scipionis negotia commendet seque prudenter et modeste gerat, sicut cum aliis litteris nostris ad caesaream maiestatem in eisdem negotiis illius.
De hoc autem homine domino Cophes nihil umquam audivimus, nescimus, si ita multum valeat, ut ipsi referunt et existimant, de quo nos Strenuitas Tua reddat certiores, et si ita fuerit, ut isti dicunt, eius atque etiam ipsius reverendi patris domini Gabriel, patriarchae et episcopi Giennensis, ope et auxilio in rebus nostris utatur. Scipio insuper iactat se, ut ex eius litteris clare intelleximus, se per eundem Cophes in gratiam caesaris brevi rediturum et pro servitiis suis aliquid obtenturum, quod quomodo successerit, reddat nos certiores Strenuitas Tua.
Scribimus etiam breviter seriem negotiorum nostrorum reverendissimo domino patriarchae et episcopo Giennensi de hoc Monte Serico et de remissionibus adoharum, quas concilium collaterale admittere noluit; referimus nos ad pleniorem instructionem Strenuitatis Tuae, volentes, ut cum eo de his omnibus loquatur ac opera et auxilio eius fruatur. Habet iste Andreas Carducius quoddam privilegium per antecessores caesaris eius praedecessoribus concessum, quod nunc sibi confirmari petiturus est; cupimus, ut hoc illi faveat eumque iuvet Strenuitas Tua et bene ac feliciter valeat.
Ad mandatum sacrae maiestatis reginalis proprium.
Bona regina