Ego hic exspecto adhuc litteras confirmationis Dominationis Vestrae Reverendissimae, quia, prout prius scripsi (verba sunt domini doctoris Boreck) nequaquam intromissio in episcopatum fieri debet, nisi habita prius confirmatione. Quam ubi habuero, statim volabo illuc et faciam, prout litteris suis mihi commisit Dominatio Vestra Reverendissima.
1530-10-05⌊Cras1530-10-05⌋ ⌊hinc⌋ equos meos praemittam, quo illic cum adero, habeam eos pro meo usu relicturusque sum eos, cum redeundum erit, illic apud amicos meos. Si auderem, mallem in ⌊Antiquo Castro⌋ aut ⌊Papau⌋, quia vicinius esset, sed de his coram. Interim in ⌊Meua⌋, ⌊Rogenhaussen⌋ aut alias esse poterunt. Habemus enim nos servitores ⌊reginalis maiestatis⌋ plus libertatis in eiusmodi missione equorum, quam ⌊regiae maiestatis⌋ aulici. Haec fiunt, quia avena carissima est ⌊Cracoviae⌋.
Effeci ⌊hic⌋, ut Dominatio Vestra Reverendissima habebit servitorem omnium voto dexterum, praesertim dominorum Prutenorum, illum Albertum Trzebski, de quo prius scripsi, speroque eum Dominationi Vestrae Reverendissimae placiturum, sed ante Maium non sperat se hinc posse absolvere. Intelligo ipsius stipendium his temporibus esse 40 florenos annuo praeter accidentias non paucas. Utcumque est, cum Dominatio Vestra Reverendissima aderit, coram latius de his. Brevi enim hic Dominationem Vestram Reverendissimara affuturam spero, utinam feliciter.
Stipendium Dominationis Vestrae Reverendissimae 670 florenos solutum est opera ⌊maiestatis reginalis⌋. Ego his rebus quantum profuerim, coram palam erit. 1530-10-01⌊Prima huius1530-10-01⌋, ni fallor, hinc scripsit ⌊Georgius Hegel⌋ de percepto illo stipendio. Sine dubio iam litterae redditae sunt Dominationi Vestrae Reverendissimae.
Dominus ⌊Fabianus Czem⌋, qui ⌊hic⌋ cum 6 equis bene instructu[s] ⌊maiestati regiae⌋ servit, sed 4 tantum inscriptos habet, saepe Dominationem Vestram Reverendissimam meminit, dicens de multis beneficiis in se collatis, offerens se semper honori et rebus Dominationis Vestrae Reverendissimae affuturu[m]. „10 - inquit - miliaria obviam ibo domino Dantisco, cum venir[e] eum intellexero”.
Dixit mihi hoc idem dominus Achacius, similiter et Echler ac alii nonnulli. Scripsi nuper domino de Baysen, domino Czem et domino Ludovico de Mortangen et litteris meis inserui clausulas illas, quas Dominatio Vestra Reverendissima humanissime de illis mihi scripsit. Certum est illis eum affectum Dominationis Vestrae Reverendissimae futurum summo gaudio.
Nil restat dignum scitu, donec litteras a Dominatione Vestra Reverendissima habuer[o]. Ivissem in Prussiam pro conquirendis pecuniis, nec dubito me illic a domino Czema ac dominis canonicis certo pecuniam habuisse. De domino Philippo Holkener etiam bene spero, sed noluit maiestas reginalis, ut irem, nisi habita prius confirmatione. Scribere me iussit illuc. Verum cum nil scriptis sperarem me posse efficere, non scripsi, praesertim habens spem de solutione stipendii. Quam tandem obtinuimus. Unde supra 2000 florenorum iam habet Dominatio Vestra Reverendissima.
⌊Lazarus⌋ ex ⌊Goląbiis⌋ nuper etiam 100 florenos vel supra huc attulit. Excusavit se coram me, cur per ⌊Bernhardum⌋ non scripserit. Ita, ut ipse dicit, satis honesta videtur excusatio. Supplicat etiam, ne Dominatio Vestra Reverendissima faci[le] credat omnibus, qui male de ⌊illo⌋ sentiunt. Daturum se pollicetur plenam rationem de omnibus coram Dominatione Vestra Reverendissima.
Nova haec sunt. Post obitum ⌊ducis Constantini⌋ fere omnes primi domini Lituani praeter palatinum Vilnensem hu[c] venerunt rogantque indies pro palatinatu Trocensi.
Cui dabitur, adhuc nescimus.
Ante biduum huc appulerunt 3 oratores Ungari, inter quos solum longum monachum illum nosco, profecturi ⌊Poznaniam⌋. Dominus Laski cras etiam hic exspectatur, qui etiam illic esse debet. Miror, quare tantum morantur, cum dies conventionis pro festo Sancti Michaëlis sit instituta.
Dominus Vilhelmus Baro, magister stabuli maiestatis reginalis, saepe multis litteris Dominationis Vestrae Reverendissimae commendatus, rogavit me, ut de illo in his mentionem facerem, quo Dominatio Vestra Reverendissima illius meminerit, ut tandem salvum conductum haber[e] possit pro reditu suo in regnum Neapolitanum. 7 annis dicit se iam hic servivisse. Certum habeat Dominatio Vestra Reverendissima, si quid beneficii in eum conferet, optimo homini et ⌊maiestati reginali⌋ gratissimo id factum putet.
Dominus ⌊Alexander⌋ musicus, qui cum Dominatione Vestra Reverendissima in ⌊Italia⌋ fuit, summis laudibus extollit illam. Libenter auditur a ⌊maiestate sua⌋. Solentque huiusmodi homines et prodesse et obesse, quando volunt, sed hic totus est Dantiscanus.
Scripsit mihi Dominatio Vestra Reverendissima, ut ⌊domino thesaurario⌋ promitterem eius nomine munus exoticum, sed cum non videbatur esse necesse, nec unum verbum de munere feci, saltem salutavi et, ut in solutione stipendii se facilem exhiberet, rogavi. Quod se facturum pollicitus est libenter. Fecit hoc idem ⌊dominus Cracoviensis⌋ et dominus ⌊Choienski⌋.
Oratores hinc missi, qui iam ⌊Poznaniae⌋ exspectant, sunt: castellanus Cracoviensis, palatinus Cracoviensis, comes de Tarnow, qui filiam domini castellani Cracoviensis duxit, dominus ⌊Choienski⌋. Utinam inter hos reges pacem faciant, sed non dubito, quin latius alii hinc Dominationi Vestrae Reverendissimae de his scripserunt. Ego tamen omittere nolui, quo officio meo satisfieret. Iterum me commendo gratiae Dominationis Vestrae Reverendissimae, quam brevi Deus Optimus Maximus salvam nobis restituat.