Letter #555
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-10-02
received Augsburg, [1530]-10-25 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Reverendo in Christ]o Patri, domino [Ioanni Dantisco electo] episcopo Culmensi, [apud sanctam caesaream et] catholicam maiestatem [regio et nostro nu]ntio et oratori [sincere nob]is dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae Prussiaeque ac Masoviae domina
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Scripsit nobis Strenuitas Tua retroactis diebus rogans, ut pro exsolvendo Strenuitati Tuae stipendio operam nostram interponeremus. Fecimus id non gravatim. Et quia pro servitiis et damnis ad diem Sancti Gregorii anni Domini 1524-ti fuerat Strenuitati Tuae satisfactum, ut ex regestro regio apparet, deinde a die praenominato usque ad festum Nativitatis Virginis Mariae anni currentis 1530 stipendium Strenuitati Tuae fuit retentum, facto igitur calculo venerunt solvendi floreni 970 grossi 20, ad quorum rationem missi erant Strenuitati Tuae per Bernardum fratrem feria tertia post Dominicam Conductus Paschae anni huius in auro ducati 200, qui per XLV grossos computati faciunt florenos in moneta 300. Restant Strenuitati Tuae solvendi floreni 670 grossi 20. Et quia nunc non aderat tempus solvendorum stipendiorum regiis et nostris aulicis, ideo nostram pecuniam propriam, florenos videlicet 670 grossos 20, in manus Nypczicz dedimus, sicut voluit Strenuitas Tua, in ducatos auri commutandos et Tuae Strenuitati transmittendos, quemadmodum ex litteris ipsius Nipczicz intelliget latius.
In [negotiis] nostris ad praesens nihil scribimus, [nescimus] enim, si ea perfecerit [Strenuitas Tua, quae] prioribus litteris nostris illi scrips[imus] .... Et bene ac feliciter valeat Strenuitas Tua.
Datae Cracoviae, die II Octobris 1530.
Bona regina subscripsit
Ad mandatum sacrae maiestatis reginalis proprium