Plurimas ago gratias Reverendissimae Dominationi Vestrae, quod ea mihi ⌊⌋, quae in novis habuit. Quantum ex illis intelligo, nulla videtur spes pacis illarum regionum maritimarum, ad quarum insaniam et discordiam accedit non parum multum Luteranismus, qui et reliquam ⌊Germaniam⌋ numquam faciet quietam. Ego pro virili mea adnitar apud ⌊maiestatem regiam⌋, ut et illa det operam, quam potest, ad eas turbas sedandas.
Quod Reverendissima Dominatio Vestra dolet eum successum ⌊conventus⌋ nostri me illius auctore et praeside, quamvis ⌊maiestas regia⌋ fuerit auctor, praeses vero et director dominus marishalcus eius, in eo tamen ⌊senatu⌋, ubi ego primatem locum tenui, summa fuit concordia et obsequium, verum alter erat e diverso senatus democraticus, qui indigne ferens nuntios conventus anni praeteriti ad maiestatem regiam missos indigne tractatus a senatu aulico neque quicquam impetratum fuisse ex articulis, quos secundum iura regni petebant et nos illis polliciti fuimus, eos impetraturos. Negarunt se ad ullam contributionem consentire, nisi illis cautionem fecissemus de examinatione eorum, quae in statutis continentur, in futuro ⌊conventu⌋. Nos, quibus nihil commissum erat, nisi de defensio[ne] adversus ⌊Valachum⌋ et Tartarum contribuere, et non sunt apud nos, nisi duo defensionis modi, alter pecuniarius, alter generalis expeditionis, cum illi contributionem negarunt et nos talem obligationem, qualem illi volebant, dare non potuimus, decrevimus generalem expeditionem. Quam an movere dignabitur ⌊maiestas sua⌋, nescio.
Habet Reverendissima Dominatio Vestra summam rei conventualis, ex qua cum videat, quo tandem devenerimus, ut triplicem habeamus ⌊senatu[m]⌋ sibi invicem oppositum. Quorum qui vere ⌊senatus⌋ esse deberet, umbram dumtaxat senatus obtinet, facile iudicare poterit, quo tendamus, nisi Deus nos respiciat.
Cetera dicet eius ⌊cancellarius⌋, cui omnem favorem, quem potui, ostendi, nihil non facturus, quae placitura sunt Reverendissimae Dominationi Vestrae.
Cuius fraterno amori me valde commendo.