Letter #544
Jan LEWICKI to Ioannes DANTISCUSVenice, 1530-09-12
received Augsburg, 1530-09-25 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo et Magnifico domino Ioanni Dantisco, episcopo Culmensi et regis Poloniae Oratori dignissimo, fautori meo optimo.
Augustae in domo domini Mathei
Reverendissime et Magnifice Domine mi observandissime. Salutem et omnem felicitatem.
Cogitandum mihi heri illud Davidicum: “Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem, usquequo avertis faciem tuam a me, quam diu ponam consilia in anima mea, dolorem meum per diem.” Ecce comparuit Iacobus Ioannes Dunignano mercator reginae, qui attulit mihi litteras ab illa sub dato XV Iulii, quibus stomachatur mihi sed implicite (quod scribitur mihi aliunde), quod dominis abunde declaraverim eius parsimoniam, et obtulit hic mihi verbo ducatos CL-ta, adhuc facto non numeravit.
Iubet me ire ad Vestram Dominationem Reverendissimam, prout ex copia litterarum suarum, quam praesentibus introcludo, intelliget, et vult, ut aliquid illi afferam a Vestra Dominatione Reverendissima. Ego nescio aliud quid, quam hoc, quid non ignorat. Et tamen ibo magis, ut Dominationem Vestram Reverendissimam viderem, salutarem atque resalutarem, antequam abirem suasque necessitates exponerem illi, ut aliis dominis, qui eam mordebunt, dico: monebunt, non sunt enim soluti illi sex centi Bari per illum nequam publicanum, vere Hebraeum, sed proprie Samaritanum. Vix me hinc expedio ducatis CC-tis, et ubi sunt. Utcumque veniam omnino ad Vestram Dominationem Reverendissimam hoc mense, rogo pro minimo angulo in vestra domo, qua nisi octo dies durabo.
Veniet hic dominus Ludovicus secretarius fortasse hoc mense. Ipse vadit primum Romam nuntius ad papam regis nomine, inde ibit Neapolim consequenter Barum et ibi regnabit uxorandus ibidem mortuis iam omnibus fratribus suis. At nostis illud evangelicum Mathei XIII-o par. VL. It secum dominus Zbaski, ille tenebit locum nuntii regii apud summum pontificem.
Heri venit hic dominus Andreas Welserorum Barensium, qui mihi nil attulit litterarum a Dominatione Vestra, quod mihi molestum fuit, quandoquidem ego nullum cursorem hic praetermitto, per quem aliquid non scriberem, utcumque non repputo ad indignitatem, quando maior minori nil scribit, sed e contra.
Afferam Dominationi Vestrae Reverendissimae illa odorifera, que nunc sollicitat Andreas f... servitor suus, qui se illi et fratribus suis multum recomendat, tum et smigma, et si quid simile foret, quod facultates non excederet, libenter compararem. Est hic suum memoriale, quod semper oculi mei vident, sed nequeo satisfacere.
Imperator Thurcarum nuper mandavit senatui Venetorum posuisse emporium aromatum omnium Bissantii et supra cass{i}am praefecisse filium ducis eorum ac prohibuisse, ne amplius illi navigarent pro his Alesandriam vel alibi sub poena amissionis omnium. Neque placet hoc Venetis et confabulantur vicissim demissis cristis, verum tamen nostris terris melius melius erit. Confecit et hoc idem ille, quem novit, qui nunc apud regem nostrum est cum omnibus suis fratribus, et hic ferunt, quod solus cum rege solet habere secretissimam audientiam, quam producere solet citra{m} ad unam horam.
Deus Omnipotens conservet Magnificentiam Vestram cum suis fratribus semper sanam et felicissimam.
Datae Venetiis, 11 Septembris 1530.
Vestrae Reverendissimae Dominationis semper obsequentissimus Ioannes Levicius
Bona etc.
Venerabilis fidelis dilecte.
Querebaris te in servitio nostro alieno aere oppignoratum esse, centum ducatos auri nec habere pro viatico, ut ad nos reverti possis. Quasi vero nuper non acceperis Bari non parvam pecuniarum summam, annuam, id est quae durare debuit ad festum Pasce transactum. En tibi mandavimus a Ioanne Iacobo domino Dunignano numerari centum ducatos auri pro exolutione debiti a te, ut scribis, contracti et L-ta pro viatico, quibus acceptis mox pedem moveas ad curiam caesaris in Augustam, ubi a reverendo Ioanni Dantisco electo episcopo Culmensi de negotiis nostris perconteris ad unguem. Et si quid expeditum foret, referas nobis quam primum. Aliter ne feceris pro gratia nostra.
Datae Cracoviae, die XV mensis Iulii Anno 1530.
Ad mandatum etc.
Praesentatae 11 Septembris at nondum pecuniae numeratae, gravis enim is mercator, qui fortasse et has hactenus dissimulat.