Letter #542
Giovanni Andrea de VALENTINIS to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-09-08
received Augsburg, [1530]-10-05 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dantisco, episcopo Culmensi et serenissimi regis Poloniae [oratori, patro]no suo hon[orando]
In curia caesaris
Reverendissime domine, domine meus colende.
Quod tarde congratuler novis honorum accessionibus et incrementis Paternitatis Vestrae Reverendissimae, non est, quod argui debeam, quandoquidem sera gratulatio reprehendi non solet. Sit igitur felix faustusque cum imprecatione maioris felicitatis iste episcopatus, qui pinguioris et dignioris praecursor esse possit.
Dominus Alexander de Pesentis Veronensis, contubernalis meus et mihi carissimus, Paternitatis Vestrae Reverendissimae vero observantissimus et qui omni praeconio eius laudes ubique decantat, cupit eius intercessione obtinere apud caesaream maiestatem privilegia nobilitatis in eius personam, quam etsi ratione virtutum suarum copiosam habeat, ratione tamen quorundam statutorum regni, quae prohibent ad certas dignitates ascensum, optat, ut hoc obtinere possit. Pro cuius honesta petitione etiam ego pariter cum illo rogo Paternitatem Vestram Reverendissimam. Cui pro hoc officio et humanitate referre pro virili mea semper curabo et me eius gratiae plurimum commendo.
Data Cracoviae, octava Septembris M D XXX.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae observantissimus servitor Ioannes Andreas de Valentinis Sandomiriensis et Trocensis praepositus