» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #5380

Ioannes DANTISCUS to Sigismund I Jagiellon
Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-08-19


Manuscript sources:
1copy in Latin, 16th-century, GStA PK, XX. HA Hist. StA Königsberg, HBA, C 1, No. 1100, enclosure
2excerpt in Latin, 16th-century, UUB, H. 155, f. 193r-196v
3copy in Latin, 20th-century, B. PAU-PAN, 8244 (TK 6), a.1547, f. 40r-v

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), f. 443

Prints:
1HARTMANN 1525-1550 No. 1100, p. 554 (German register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Serenissime etc.

Nuper litteris suis mihi Serenissima Maiestas Vestra iniunxit ea, quae sunt in causa Prutenica et illustrissimi domini ducis, vicini hic mei, olim apud caesaream et regiam Romanorum maiestatem per me acta et tractata, praeterea et instructiones ad me eo tempore eisdem de rebus datas, ut Serenissimae Maiestati Vestrae transmitterem, quibus commodius legatio ad maiestatem caesaream absolvi posset. Collegi igitur inter multas schedas reservatas ea, quae iis negotiis opportuna esse visa sunt, praesertim ex litterarum mearum exemplis ab amanuense descriptis, quas ex comitiis imperii Augustae Vindelicorum ante XVII annos ad Serenissimam Maiestatem Vestram dedi, quarum erat vel iustum volumen. Ex illis Serenissima Maiestas Vestra accipiet, quae mihi erant id temporis cum caesarea et regia Romanorum maiestate cumque quibusdam aliis certamina, non habens instructionem aliam praeter eam, quam litteris suis, iis adiunctis, mihi praescripsit, et quam ex illustrissimi domini ducis informatione per nuntios Serenissimae Maiestati Vestrae facta et ad me missa habere potui. Accessit mihi etiam instructio illustrissimi domini ducis, quam nuntius eius Georgius Klingenbeck, cum fuga saluti suae ex eisdem comitiis consuleret, post se relinquerat, cuius in fasciculo Latine est descriptum apographum. Ex iis omnibus et maxime ex litteris Serenissimae Maiestatis Vestrae ius et iurisdictionem Serenissimae Maiestatis Vestrae in terras Prussiae multis cum {multis} disputationibus, quoad eius a me fieri potuit, digladiando tuebar, verum obstare nequivi, quin tum magistro Germaniae in terras Prussiae investitura et contra illustrissimum dominum ducem bannum imperiale daretur, cuius etiam hic habetur Latinum exemplum. Memini me ratione illius banni, quod Francfordiae ad Menum templi foribus affixum vidi, cum caesarea maiestate Ratisbonae expostulasse. Quae respondit se quidem ignorare, si etiam fuerit promulgatum, res enim iudicii esset camerae imperialis, quam in iuridicis processibus sibi impedire non liceret. Ad quod ego: maiestas sua praevidere deberet, ne mutua commercia inter Poloniae regnum et circumiacentes Germaniae terras interciperentur et hinc ad graviora quaedam utrimque incommoda daretur occasio. Egique sed nequicquam de revocatione banni, de exsecutionis tamen suspensione spes aliqua dabatur, quae postea ad biennium fuit concessa.

In praesens aliud apud me non habetur conveniens, quo instructio fulciri possit, erit tamen in plerisque tractandis oratoribus Serenissimae Maiestatis Vestrae ex re capiendum consilium. Estque unus eorum, magnificus dominus palatinus Marienburgensis, negotiorum et historiae harum terrarum satis gnarus eorumque omnium, ab illustrissimo domino duce instructus, plurimam habens scientiam, quem ut nequaquam ex ea legatione Serenissima Maiestas Vestra excludi faciat, suppliciter oro et fideliter consulo. Qua in re et illustrissimus dominus dux ad me nuper scripsit postulans, ut operam apud Serenissimam Maiestatem Vestram impenderem, ne quorundam conatus succedant, qui dominum palatinum Marienburgensem ex ea ad maiestatem caesaream legatione deturbare nituntur. Quod ne fiat pro pace et quiete harum terrarum conservanda omnibus suppliciter oro precibus, quandoquidem neminem vel in regno vel hic apud nos scio, qui ad hanc legationem obeundam cum collega sibi adiuncto magis idoneus et commodus magnifico domino palatino Marienburgensi haberi possit.

Ceterum a Serenissima Maiestate Vestra demisse supplico, ut ea, quae ad eum modum brevi temporis spatio collecta in hoc fasciculo misi, clementer boni consulat et, si videbitur, ut hic rerum istarum in omnem eventum maneat notitia, remitti omnia Serenissima Maiestas Vestra mandare dignetur.

Cui me supplicissime commendo et a domino Deo valetudinem in dies valentiorem atque omnium felicium successuum sedulo accessum auctiorem intime studiosissimeque precor.

Ex Heilsberg, XIX Augusti MDXLVII-o.

Enclosure:

Ex litteris meis ad Serenissimam Maiestatem Vestram datis Augustae ex comitiis imperii, paenultima Iulii M.D.XXX

Inter loquendum cum serenissimo domino Ferdinando rege: commendavi etiam ei negotium Prutenicum, quod si forsan in his comitiis super hoc agi quippiam deberet, ut Maiestati Vestrae Serenissimae adesset, neque permitteret, ut quicquam in praeiudicium Maiestatis Vestrae et regni eiusdem statueretur ob conservandam publicam orbis christiani tranquillitatem. Quod rationibus quibus potui melioribus deduxi. Ad ea, cum me satis diu serio aspexisset, in leviusculum risum conversus respondit: ego vos nolo decipere et aliud dicere, quam sentio, quod mihi non convenit; debetis scire, quod ego iam promisi assistentiam magistro Ordinis in Alemania, et si hoc non fecissem, ego ea facerem, quae petitis. Respondi, quod Maiestas Vestra Serenissima sibi non persuasisset, quod ea in re maiestatem eius habere deberet in contraria parte, cum tamen maiestas sua huic parti per promissum sic esset addicta ut non conveniret, quod iustitiae Serenissimae Maiestatis Vestrae deberet adversari, qua de re rogavi, ut ob mutui amoris et christianae tranquillitatis conservationem huic Ordini plus aequo non faveret, ad quod hilariori vultu respondit: non faciam aliud, quam quod aequitas postulat. Hinc facilis est coniectura, quid iste Ordo seu potius confusio, adhuc moliatur. Et cum iam in eam materiam inciderim, quaedam latius non abs re scribenda putavi.

Observavi hic, quantum potuit a me fieri, magistri in Alemania et Ordinis eius consilia et molimina, fuitque bonus magister cum primis, postquam caesar huc applicuisset, qui querelas et articulos contra illustrissimum dominum marchionem, ducem in Prussia, et nescio quae alia proponeret, petens feudum a caesare, quod, ut mihi illustrissimus dominus de Nassau retulit, in ea forma, ut praedecessores eius in Alemania suscipere fuerunt soliti, concedere caesar promisit.

Ipse igitur cum suis fratribus, quos paucos secum habet, ad omnes principes, comites et nobiles Germaniae se ingerit, conquerens hospitale nationis Alemanicae per illustrissimum dominum marchionem Albertum alieno domino subiectum et a Germanis amotum, omnium implorans opem et auxilium, habetque principes plures, cum quibus se ad palatium plerumque recipere solet; inter eos est d. dux Brunsvicensis cum fratre, quem libenter faceret magistrum in Livonia, et ipse magister summopere desiderat esse in Prussia, qua in re et titulos quaerit et feudum, quod tamen ei, ut spero, non dabitur, nisi in forma generali, ut aliis in Alemania magistris datum est. Et cum Maiestas Vestra Serenissima, quomodo me in his gerere debeam, nullam aliam instructionem mihi dederit, quam si quid adversum Maiestatem Vestram Serenissimam vel dominum Prussiae ducem dici vel agi senserim, strenue et prudenter defenderem, sicut et honos Maiestatis Vestrae et mea erga Maiestatem Vestram Serenissimam fides expostulare videbuntur, huic mandato Maiestatis Vestrae Serenissimae iam in parte satisfeci et satisfacio pro virili mea, ubi id expedire cognosco, indies. Eguissem tamen, si quid in his solidi per me fieri deberet, latiori informatione et singulari mandato, quo fretus et obiectis respondere et ubi necesse foret, vel de iniuria aut gravamine, si quod in his comitiis negotiis Maiestatis Vestrae Serenissimae iniceretur protestari possem. Ad praesens hoc feci et facio, quod possum.

Hinc cum serenissimo Romanorum rege iterum conventi, qui quod diceret, prius iter ex Polonia in Slesiam propter Lutheranos fuisse clausum, hoc infitias iri non posse respondi, siquidem res tum sic se habuit, sed quod ad praesens Maiestas Vestra Serenissima fovere diceretur Lutheranos, hoc non posse concedi, quandoquidem Maiestatem Vestram in eos severissime animadvertisse in ditione sua, nemini esse incognitum, quo factum fuit, quod hucusque regnum et dominium Maiestatis Vestrae Serenissimae ab istiusmodi labe manserint immunia, praeterquam ea pars Prussiae, quam Maiestas Vestra Serenissima ob maiora inconvenientia, quae istis turbulentissimis temporibus oriri potuissent, illustrissimo domino marchioni Alberto in feudum concessisset, qui quod professionem suam reliquerit, illi et non Maiestati Vestrae Serenissimae diluendum incumberet; Maiestas Vestra Serenissima istum ordinem neque instituisset neque destituisset, permisissetque in his rebus, quae religionem spectant, iura sua omnibus integra, id solum usurpans, quod in iurisdictione terrarum Prussiae et debito inde homagio praestando ad se pertinebat. Et cum istiusmodi sectas fortassis sua atque etiam caesarea maiestas in terris suis et imperio tolerare possent, et nunc in medio illorum agerent, tractare deberent, ut aliquid solidi in commune pro tranquillitate reipublicae christianae statueretur; Maiestatem Vestram Serenissimam ad ea non defuturam. Quid responderit adnotare putavi supervacaneum.

Redditae mihi hic sunt postea litterae Maiestatis Vestrae Serenissimae III Aprilis datae Cracoviae, quibus mihi committit causam illustrissimi domini ducis Prussiae et ut his in rebus ad illustrissimum dominum Georgium, marchionem Brandenburgensem, ubi res exigeret, confugerem et consilio domini Georgii Klingenbeck uterer, qui aliquot hic diebus egit et mecum frequenter convenit; utque est vir industrius, inter nos de multis contulimus, quae ad eam causam spectant, et cum intelleximus, quod ille de Cronenbergk, magister Ordinis in Alemania, cupiat a caesare feudum et titulum Magisterii in Prussia seu magistri generalis, qui titulus sine praeiudicio superioritatis Maiestatis Vestrae Serenissimae, concedi non potest, elaboravi, quantum potui, praesertim apud illustrissimum dominum de Nassau, quod hoc feudum non extra Germaniam et in praeiudicium superioritatis Maiestatis Vestrae Serenissimae, quam habet in totam Prussiam, se extenderet, consuluitque mihi dominus comes de Nassau, ut ea de re maiestatem caesaream convenirem. Quod cum facere decrevissem, incidit maiestas caesarea in quendam catarrum, sic quod aliquot diebus a negotiis abstinuit. Interea nescio quid magister Ordinis cum suis fratribus apud serenissimum Ferdinandum regem tractarunt, timentes forsan, ne Klingenbek illorum obesset moliminibus, induxeruntque, ut certa est suspicio, regem, quod credidit ipsum Klingenbek habere commissiones tractandi, cum quibusdam principibus ex parte Regis Ioannis qua de re conclusum fuit, quod capi debuit, unde certior factus, amicorum usus consilio, hinc secessit, et iustificationem domini sui post se reliquit.

Post aliquot deinde dies, cum caesar convaluisset, exposui ei, quod intellexissem maiestatem suam decrevisse magistro Ordinis in Alemania concedere feudum, quod si fieri deberet, rogavi nomine Serenissimae Maiestatis Vestrae, ne hoc fieret cum praeiudicio iurium et superioritatis Maiestatis Vestrae Serenissimae, concederetque hoc in forma generali super his bonis, quae magister iste in Alemania possideret, nihil vel titulorum aut aliarum rerum novi addens, et nulla in re mentionem Prussiae faciens, quae pleno iure ad regnum Poloniae pertinet, et quod magistri Prussiae numquam prius accepissent feudum ab imperio, sed plerique regibus Poloniae illisque homagium praestitissent, qua re maiestas sua in his rebus non deberet accelerare neque permittere, ut quicquam in ista feudi concessione innovaretur. Ad haec caesar respondit, verum esse, quod magistro ordinis in Germania pollicitus sit concedere feudum, et nescire aliud, quam quod ea forma, qua prius, fieri debeat, magistrum tamen illum proposuisse contra Albertum, marchionem Brandenburgensem, qui quondam fuit magister in Prussia et nunc abiecto habitu et religione uxorem duxisset, terrasque Prussiae a Maiestate Vestra Serenissima in feudum accepisset actionem instituere addens: estne ita, ut dicitur? Non negavi sic factum esse, sed quo maiestas sua scire posset, unde hoc feudum Maiestas Vestra Serenissima iure solet conferre, coepi in compendio historiam Prutenam recensere: Prussiam scilicet semper subfuisse regno Poloniae et quod cum quondam per multos annos in regno fuisset sine rege interregnum, quidam Masoviae dux sibi Prussiam usurpasset, quam postquam omnimode subigere non potuisset, advocasset in aditorium quosdam fratres de nigra cruce ex Alemania, qui tunc paulo ante ex Hierosolimis fuerant expulsi, dando eis, quod suum non erat, dominium in quadam parte terrarum Prussiae, ea conditione, quod, si communibus viribus reliquam Prussiae partem occuparent, eam inter se dividerent, et primam donationem relinquendo, ipsi fratres ex terris eis datis cederent. Quod pactum non observantes paulo post facti duci Masoviae rebelles, in ipsum arma sua verterunt, et in dies, quidquid occupabant, sibi reservarunt, quousque schisma hoc perniciosum regno esse Poloni considerantes, iterum sibi regem deligerunt, qui et eius posteri ad haec usque tempora cum his fratribus ad recuperanda ablata bella plurima gesserunt, cum non parva sanguinis christiani effusione, saepiusque reges Poloniae, cum contra infideles progrederentur, a tergo hos fratres habuisse hostes, et numquam a 300 ferme annis adeo solidam pacem toties confectam cum illis habere potuisse, quae per eos gravissimo semper bello recrudescente non fuisset rupta, numquamque illos foedera et superioribus annis pacem perpetuam, per legatum pontificis et oratores alios confectam, servasse, qua de re ante decem annos novissimum hoc bellum in Prussia fuisse exortum, fuissentque tum fratres isti una cum Ordine per Maiestatem Vestram Serenissimam eiecti, nisi serenissimi domini nostri et suae maiestatis oratores cum aliis ad hoc missis quadriennales inter Maiestatem Vestram Serenissimam et eum Ordinem fecissent indutias, quibus stantibus, cum marchio Albertus, tunc magister Ordinis generalis, omnia tentasset et se longe inferiorem potentiae Serenissimae Maiestatis Vestrae cognovisset; iam pridem Lutheranismo infectus et omni ope destitutus ad homagium praestandum Serenissimae Maiestati Vestrae animum induxisset, ob quod solum quia facere reluctabatur, ad arma fuisset deventum, unde ne illa iterum experiretur, ad benignitatem Serenissimae Maiestatis Vestrae confugisset et debitum hoc tandem homagium praestitisset. Quo Maiestas Vestra Serenissima permota, et ob multa inconvenientia evitanda, quae, si iterum bellum recruduisset, ab illa Germaniae parte oriri et Maiestatem Vestram Serenissimam a defensione contra infideles retrahere potuisset ex vi et iure superioritatis, quod Maiestas Vestra in terras Prussiae habet, eas terras cum titulo ducatus, quas tunc possedit, in feudum ei concessisset, nihil ab illo aliud exigens, quam debitum homagium, quod prius ante illum aliquot magistri Ordinis praedecessoribus Maiestatis Vestrae Serenissimae praestitissent; quod vero reliquisset religionem et habitum, hoc Maiestatem Vestram Serenissimam illi neque iussisse neque prohibuisse, cum id ad Maiestatem Vestram Serenissimam non pertineat; reliquisset igitur sanctissimo domino nostro et maiestati suae caesareae, si quid in eo casu contra illum iuris haberent, omnia integra. Sed audio, inquiebat caesar, quod rex vester eum tueatur et defendat in Lutheranismo. Ad hoc respondi, quod maiestas sua non recte esset informata et quod forsan esset oblita, quid ea in re maiestati suae in Valle Oleti ante quattuor annos nomine Maiestatis Vestrae Serenissimae dixerim et in scriptis dederim, Maiestatem Vestram Serenissimam iustis rationibus excusans, quodque Maiestas Vestra, quae alias huic sectae non vulgariter est infensa et plerosque, quos in potestate sua habuit, castigaverit, illum in Lutheranismo numquam sit defensura, sed terras suas, quas ei in feudum dederit, si qua vis contra illas ingrueret, ab hostibus assertura; proinde maiestas sua caesarea accurate perpendere deberet, ob oculos ponens orbis christiani tranquillitatem, quam iam cum magna ex parte restituisset, ne quid novi hic statueretur, praesertim in hac feudi concessione, quod prius in usu non fuisset, quo fortassis graviores turbae, quam prius, nasci possent; addidi etiam, si quid magister iste Cronenberg de Alemania haberet contra marchionem Albertum, quod religionem concerneret, coram iudice ordinario illum conveniret, et non se in Maiestatis Vestrae Serenissimae iurisdictionem intromitteret, aut illam quovis modo attingeret quandoquidem eum inde parum lucri reportaturum. Respondit maiestas caesarea: ego credo, quod in ista feudi concessione nihil aliud fiet, quam illud quod prius solitum est fieri, nihilonimus loquimini cum episcopo Constantiensi Waltkirch de formula concessionis, ab eo omnia intelligetis. Quem postquam convenissem, fugiebat colloquium.

Postero die illustrissimum dominum comitem de Nassau conveni, et ei indignitatem hanc cum tota historia recensui, quod et ille certe indigne ferebat dixitque domino Cornelio Sceppero, ut ipsum Waltkirch accederet et ab eo exquireret, quibus modis feudum magistro de Cronenberg concedi deberet. Qui cum ad eum venisset et illud exquireret, respondit se nescire, se tamen mox iturum ad consilium et cum domino palatino Rheni Friderico ea de re collocuturum, quocum una et dominus Cornelius iret. Offendit inter eundum dominum comitem de Nassau, cui dixit, se negotio commisso intentum fuisse, fecitque in consilio istius rei mentionem, unde illi fuerat responsum, ut mihi diceret, quod feudum hoc concedi deberet in generali, ea forma, qua magistris in Alemania concedi prius fuerit solitum, nihilque in praeiudicium Serenissimae Maiestatis Vestrae in ea concessione futurum, nullam etiam Prussiae fieri debere mentionem, et caesarem neque illa vel alia quacunque in re Maiestati Vestrae Serenissimae adversari, sed se semper ut bonum fratrem et amicum Maiestati Vestrae Serenissimae exhibiturum. Cum hoc responsum visum mihi fuisset, non inconveniens, nihilominus tamen, quia multa nulla etiam de causa hic quandoque mutari solent, verebar, ne anguis in herba lateret et misi subinde ad d. comitem de Nassau, rogans, ut apud maiestatem caesaream efficeret, quod et ego in huius feudi concessione et eius caeremoniis interesse possem. Et dominus comes simulans podagram, ne huic actui interesset, misit ad caesarem hanc meam petitionem, qui mihi responderi iussit: quod cum alii oratores in eo actu non essent futuri, non esse necessarium, quod ego adessem. Hoc responsum remisit mihi dominus comes duabus forsan horis, antequam caesar ad suggestum adeas caeremonias erectum in foro pervenisset, nuntiando mihi, quod et ipse ad eum actum venire non posset ob malam valetudinem.

Eodem die, hoc est XXVI huius, quo iste feudalis actus celebrari debuit, venit mane tabellarius in postis ex Francia, qui novum attulit caesari, filium secundo genitum mortuum esse in Hispania, quod tamen hunc actum non impedivit, nam alia novitas non parum caesarem exhilaravit; scripserat enim regina Franciae, soror caesaris Leonora, quod a rege coniuge suo optime et magno cum amore honorifice tractaretur et quod illico post consummatum matrimonium postero die in Baiona rex Franciae in pecuniis et aliis muneribus sibi dedisset plusquam centum millia ducat(os). Ea res caesarem in altiorem spem erexit animumque eius et serenissimi Ferdinandi regis plurimum auxit. Qua de re feudalem istum actum longe secus, quam mihi eodem etiam die responsum et dictum fuit, celebrarunt. Cuius seriem, cum ipse non interfuerim, ex fide digna relatione annotandum duxi.

Die, quo supra, hora post meridiem secunda venit caesar cum rege in pontificialibus cum aliis principibus ad suggestum ad hoc erectum et in sede sua inter electores consedit medius; a dextra habuit Maguntinum cardinalem, inde regem serenissimum Ferdinandum, post illum Treveriensem et comitis palatini Rheni oratores, in sinistra archiepiscopum Coloniensem, inde ducem Saxoniae Ioannem et post illum marchionem Ioachimum Brandenburgensem electores. Sedebantque caesar et rex coronis suis ornati, reliqui in habitu cotidiano. Et in primis, cum ter circum suggestum obequitassent, dux Pomeraniae cum fratre et principibus sibi iunctis, praelatis vexillis, ut moris est, ascendit ad suggestum et a caesare praestito iuramento feudum suscepit. Ibidem illustrissimus dominus Georgius, marchio Brandenburgensis, de iure suo in Pomeraniam protestabatur, quod marchio Ioachimus, accepta non parva pecuniarum summa, remisit, quemadmodum ipse dominus marchio Georgius, ex cuius ore et reliqua huius actus scribo, mihi recensuit. Paulo post fertur acclamasse marchio Ioachimus, qui cum duce Georgio Saxoniae negotium Ordinis liquido procurare videbantur: ubi nunc est magnus magister? Ille cum etiam, ut alii, obequitasset cum vexillo, uno rubro et alio cum cruce, habente aquilam nigram in medio, praemisit ad caesarem Hojerum de Mansfelt, Wolfgangum de Montfort, Ulricum de Helfenstein, comites, et alium comitem fratrem Ordinis, Ioannem Hohenloe, qui facta reverentia per comitem Helfenstein, prolocutorem, maiestatem caesaream rogarunt nomine Valteri de Cronenberg, commendatoris Franckfordiensis, quod illi ut electo in magnum magistrum Ordinis Theutonicorum terras in Germania et Italia, etiam terram Prussiae, quam marchio Albertus ante aliquot annos ab Ordine et imperio alienasset, relicto promisso, quo Mti. suae pollicitus fuerat, eam terram se a maiestate sua suscepturum, in feudum concederet. Inde accessit et ipse magister de Cronberg et asseruit hoc, quod suo nomine fuerat petitum. Ad quam postulationem maiestas caesarea feudum hoc, ut petitum fuerat, (quod infelix sit et infaustum) concessit. Commendator Livoniensis, qui paulo ante huc venerat, cum alio quodam vexillum magistri portarunt. Post istum actum marchio Ioachimus Brandeburgensis elector et dux Georgius Saxoniae novo huic magistro publice felicitatem precabantur. Et dux Georgius clara voce dixit: Ay, Marggraff Albrecht hat ubel gehandelt. Sic istae caeremoniae habu erunt finem, quibus libenter interfuissem et fortassis a protestatione non temperassem, sed cum hoc caesar admittere noluit, aliud facere non potui. Adhuc si quid fieri debet, quod caesar in feudum Maiestatis Vestrae Serenissimae manum miserit, quod prius Maiestas Vestra concedere consuevit, accepto a magistris homagio, satis supererit temporis.

Haec sunt scilicet ista verba, quae ex parte caesaris quatuor horis ante feudi concessionem comes palatinus Rheni et Constantiensis Waltkirch mihi nuntiarunt; praesensi certe ita futurum, praesertim cum Waltkirch mihi negabat colloquium et cum caesar noluit, ut his caeremoniis interessem. Non fuit in facultate mea, ut sine mandato Maiestatis Vestrae Serenissimae aliud facerem.

Post hunc actum misit eodem die XXVII Iulii istius versus noctem ad me serenissimus Ferdinandus rex dominum doctorem Venceslaum et dominum Georgium Laxanum postulans, ut cras a prandio eum convenirem, quod mihi apprime fuit gratum. Collegi igitur ea, antequam dormirem, ex historiis nostris, quae mihi expedire videbantur, praesertim qualiter Venceslaus, Romanorum et Bohemiae rex, anno Domini 1393 omnes fratres Ordinis Teutonicorum ex regno Bohemiae expulisset, ad quae non pauca mihi succurrent dicenda, et quomodo Martinus Treslar et Ioannes de Tiffen, Leopoli mortuus, Ordinis magistri in Prussia, et novissimus dominus marchio Maiestati Vestrae Serenissimae et eius praedecessoribus homagium praestitissent, nihil ea in re commune habentes cum imperio, et quod praeterea Maximilianus caesar praeclarissimae memoriae, in conventu Viennensi ore et litteris suis patentibus manu eius subscriptis pro se et nepotibus suis Maiestati Vestrae Serenissimae promisisset magistrum et Ordinem se numquam adiuturum aut quavis in re contra Maiestatem Vestram Serenissimam assistentiam praebiturum.

Ad colloquium itaque cum serenissimo Ferdinando rege cum venissem, quod hodie XXIX Iulii sic habuit, recensui, quod Maiestas Vestra Serenissima ad praesens iustam habeat conquerendi causam, cum in superioritate sua offensa sit a caesare, et coepi actum novissimum concessionis feudi magistro de Cronenberg referre, dicens, quod ille oblitus fuisset petere itidem et Bohemiam sibi in feudum dari, cum rex Venceslaus omnes Ordinis fratres ex Bohemia quondam eiecisset, et quod illi, quidquid ibi terrarum praeterquam in Germania habuerunt, amiserint nuncque non aliud, quam id, quod aliquando tenuerunt in Prussia, repetant, in eo maiestas sua illis praeberet assistentiam, quod olim divae memoriae caesar Maximilianus facere recusaverit; immo in conventu Viennensi Serenissimae Maiestati Vestrae ore et per litteras suas, pro se et nepotibus suis, promiserit huic Ordini et magistris contra Maiestatem Vestram Serenissimam nullum umquam se auxilium aut favorem praestaturum, quod tamen maiestas sua iam fecisset. Respondit, se nescire de hoc promisso, tamen se etiam non plusquam semel fuisse in consilio, ubi magistri negotium fuerat tractatum, seque libenter litteras istiusmodi promissi velle videre. Ad quod ego, fortassis me hic illarum rerum transsumptum brevi habiturum, unde et caesarea et sua maiestas visuri essent, quod Maximilianus, avus eorum, tale feudum magistro et Ordini non concesserat, neque quispiam priorum imperatorum, et quod nunc maiestas caesarea hanc novitatem non sine praeiudicio superioritatis Maiestatis Vestrae Serenissimae fecerit; respondit: quomodo foret possibile, quod prius magistri Prussiae feudum ab imperatoribus non susceperint, cum marchio Albertus, quamdiu fuit magister, locum habuerit cum principibus imperii et illum ali quoties in loco suo sedentem viderit. certum esse, dixi Albertum marchionem terras Prussiae a caesare in feudum numquam recepisse nec super eo iuramentum praestitisse, hinc esse, quod magister de Cronenberg illum accusasset in novissimo actu, promisisse eum terras Prussiae in feudum a caesare suscipere et huic promisso non satisfecisse. Subintulit: quomodo rex vester illi potuit concedere feudum cum iuramento et professione posthabita religionem reliquerit? Dixi, Maiestatem Vestram Serenissimam ad ea, quae religionis sunt, se non intromisisse, saltem id, quod iure merito suum esset, ab eo exegisse et illi eas terras, quae sunt sub superioritate Maiestatis Vestrae Serenissimae, in feudum concessisse, quod ad praesens alteri contulit caesar non sine Maiestatis Vestrae Serenissimae praeiudicio. Et cum fueram consuetus, amicitias potius et benevolentias principum, inter quos versatus sum orator, procurare, quam aliud quippiam, me nescire, quibus bonis modis ista Maiestati Vestrae Serenissimae perscribere deberem, multa enim bona et mala per scriptiones oratorum fieri solere. Respondit: mihi nihil ad hoc feudum, loquemini cum caesare, et de hoc si scribere vultis domino vestro, scribite, ut melius potestis et intelligitis, nescio in his vobis consulere. Hinc memini de Clingenbek; cum eo me etiam remisit ad caesarem, qui, inquit, fortassis nobis dicet, quomodo res illius habeat. Rogavi deinde, si quid forsan durius dixissem rebus sic exigentibus, ne maiestas sua aegre ferret, scripturum me Maiestati Vestrae Serenissimae ea omnia, quae mihi commisisset.

A serenissimo Ferdinando rege me recta ad maiestatem caesaream contuli, quae me superiori die ad Constantiensem episcopum Waltkirch remiserat, unde non falsa mihi creverat suspicio, quod aliter concessio feudi magistro de Cronenberg fieri debuit, quam aliis magistris facta fuisset, et dixi eius maiestati, quod igitur superiori die peteretur, quo mihi huic actui interesse licuisset, quod tunc maiestas sua dixisset non esse necessarium; me tamen ab his, qui actui interfuerunt, edoctum, magistrum de Cronenberg terras, quas habent in Germania et in Italia, et quas in Prussia habuerunt quondam magistri et fratres ordinis, in feudum sibi concedi petiisse, quod maiestas sua fecisset, cum prius ante maiestatem suam nemo imperatorum terras Prussiae, quae subsunt superioritati Maiestatis Vestrae Serenissimae, in feudum umquam magistris concesserint fierique hoc non potuisse sine praeiudicio Maiestatis Vestrae Serenissimae meque ista, si forsan maiestas sua in his male esset instructa, pro meliori informatione dicere supplicareque suae maiestati, ne in his Maiestati Vestrae Serenissimae praeiudicari permitteret. Respondit maiestas sua, se aliud nescire, quam quod hoc feudum in forma generali concesserit, quodque ista concessio ibi, ubi nihil iuris est, tantumdem addit, seque obligatum petentibus feudum concedere sine cuiusquam praeiudicio et sic se etiam credere, quod in ista concessione Serenissimae Maiestati Vestrae praeiudicare non potuerit, cum ista clausula clare semper exprimatur, salvis iuribus imperii salvoque cuiuslibet iure tertii; quo tamen hoc certius sciri posset, quandoquidem Maiestati Vestrae Serenissimae mallet gratificari, quam obesse, deberem ei mittere istius rei memoriale, quod consiliariis suis velit dare discutiendum quod postea a me factum est et nihil alium subsecutum.

Haec sunt, quae ex me ipso, non fultus mandato Maiestatis Vestrae Serenissimae pro causae Prutenicae instructione, et apud regem et apud caesarem transegi, quod si lapsus sum in aliquo, cum homines simus, mihi et non mandatis Maiestatis Vestrae Serenissimae, quae non habui, imputabitur neque igitur indignus sum venia, si forsan non omnia, quae in his egerim, Maiestati Vestrae Serenissimae satisfaciant, cum ad haec me servitium, in quo sum, et fides mea erga Maiestatem Vestram Serenissimam adegerint.