Letter #538
Jan LEWICKI to Ioannes DANTISCUSVenice, 1530-09-01
received Augsburg, [1530]-09-12 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo et Magnifico Domino Ioanni Dantisco, electo Culmensi et oratori regio, fautori meo dignissimo.
Augustae
Reverendissime Domine mi praestantissime.
Scripsi Dominationi Vestrae Reverendissimae ultimas sub dat(a) 28(!) Augusti per quendam cursorem, parum ex quibus intellexit me hic adhuc torqueri. Et de illis somniatis litteris reginae nec hic auditur hactenus. Numquid non commodius poterant mitti ad manus Dominationis Vestrae Reverendissimae per illam viam, et iam mihi eas decies remisisset? Patientia. Rettulit hic unus Italus, qui adhuc in Iunio venit hic(!) a regina, qui sciret omnino, sed nescio unde, quod dominus Ludovicus secretarius mittitur Barum et hic propediem sit venturus. Quod si ita foret, ille me redimeret. Ille me in eam peregrinationem expulerat. Quod utinam ita sit, adhuc sperarem, alias nescio, quid mecum agunt. Ego nihilominus iamdudum scripsi fratribus et amicis meis, ut venditis omnibus, quae hoc anno et futuro de fructibus meis sum habiturus, hic(!) mihi mitterent et ego ad eos recte venirem et reginam utinam non viderem. Novi et scio eam.
Dudum hic sollicitabat hic mercator Ia(cobus) Dunig(nan)o, per quem remittere posset litteras istas reginae. Et dicit, quod multum important, nemo autem occurrit a duobus mensibus, qui iret in Poloniam. Rogavit, ut mitterem eas ad manus Dominationis Vestrae Reverendissimae et ipsa mittat eas cum primis suis descripta via, qua venerunt ad eam, ac et ea causa, quoniam per neminem hinc transmitti poterant, quia iam vetustae sunt datae. Ego certe scio, quod si immineret perditio vel ruina status, non auderet eas mittere iste mercator expensis reginae, habeat honorem.
Nil est, quod aliud scribam Magnificentiae Vestrae, quia in eodem praedicamento maneo sicut antea. Si illa quidpiam habebit, quod mihi scriberet boni, scio quod non negliget. Saluto fratres Paternitatis Vestrae Reverendissimae, et frater meus se plurimum eidem recommendat et petit aliquot officium in curia sua. Cui mallet servire quam caesari. Commendo me et ego Dominationi Vestrae Reverendissimae, quam sanam et felicem semper valere cupio.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Venetiis, die prima Septembris 1530.
Vestrae Dominationis Reverendissimae obsequentissimus Ioannes Levicius