Letter #5377
Ioannes DANTISCUS to Sigismund I JagiellonHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-11-16
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
GStA PK, HBA, C 1, No. 807, f. 3r
Serenissima etc.
Cum mihi in iis, quae ad mutuam amicam conservandam vicinitatem cum illustrissimo domino duce in Prussia, Serenissimae Maiestatis Vestrae nepote observantissimo, optime conveniat seque mihi in omnibus, quibus subditi nostri utrimque in bona quiete et animorum tranquillitate conserventur, humanissimum dominum et vicinum praestet, summopere velim, non adeo pro sanguinis necessitudine, qua Serenissimae Maiestati Vestrae est coniunctissimus, quantum pro aequitate{s}, cuius Serenissima Maiestas Vestra semper fuit et ab omnibus laudatur studiosissima, ut res eius illustris dominationis ratione limitum cum Magno Ducatu Lithuaniae Serenissimae Maiestati Vestrae essent commendatissimae.
Proinde illi humillime supplico et pro iurata fide fideliter consulo, ut in hac causa per controversos nihil temere agi, aut sibi Serenissima Maiestas Vestra persuaderi permittat, verum, ut consuevit, in omnibus suis actionibus sedulo, re omni accurate dispecta, iuxta antiquam descriptorum limitum seriem, omnia transigi mandet. Lustratio si quidem illorum numquam a Magno Ducatu Lithuaniae, sed ab ipso illustrissimo domino duce, qui sibi in iis adimi sensit, non semel est postulata. In eo Serenissima Maiestas Vestra se ipsa et rem dignam iustitiae, quam semper illaesam servavit, omnibus faciet sibique animos ipsius illustrissimi domini ducis subditorumque eius omnium, qui ob id nuntios suos ex proximo hic eorum conventu miserunt, pacatiores longeque devinctiores iis maxime periculosis temporibus reddet atque confirmabit. Quod quidem pro fidei meae observantia in notitiam Serenissimae Maiestatis Vestrae suppliciter deducendum existimavi.
Cui me iterum supplicissime commendo Deum intime orans, ut nobis eandem quam diutissime in valetudine prosperrima et in omnis felicitatis accessione clementer conservet.
Ex Heilsberg, XVI Novembris M-o D-o XLI-o.