Letter #533
Stanisław BOREK to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-08-21
received Augsburg, [1530]-09-02 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dantisco electo Culmensi, fautori gratioso etc.
Reverende in Christo Pater et Domine, domine gratiose.
Meipsius in gratiam Dominationis Vestrae Reverendae commendationem.
Rediit tandem Steynkyrche, cubicularius regius, decima octava Augusti sanus et rebus suis salvis, multos secum ad utramque maiestatem fasciculos attulit litterarum. Licet multo tempore exspectatus, opportune tamen rediit. Iamiam alter in ordine erat nuntius, qui eo ferme die absolvendus erat, ut eundem curialem quaesisset. Absolvit tamen nos magno dubio.
Male certe apud orthodoxos audit, quod negotium Luteranorum frigide t<r>actatur in his comitiis et nisi in aliquo bono ordine firmetur, metuendum erit, ne haec sessio religionis, caerimoniarum et observantiae sacrae magnum et multum malum nobis pariat. Habebit enim facillimum modum grassandi in christicolas Thurcha potentissimus, nec spes aliqua relinquetur expeditionis contra Thurchas. Faxit Deus Optimus Maximus, ut res alio cedat, quam multorum fert opinio.
Testatus sum variis litteris meis a<d> Dominationem Vestram Reverendam datis me totum id libenter facturum, quod in rem Reverendae Dominationis Vestrae utile crederem futurum nec umquam defui, quantum mea intererat, et id certe libens et ex animo feci faciamque in futurum.
Ducatos centum auri in auro largos, quos ex me voluit mutuatos, hos domino Georgio Hegel, utriusque amicissimo, statim visis praesentibus numeravi. Rogo autem, ut posteaquam illos numeratos acceperit, syngrapham aut schedam recepti mutui manu propria scriptam ad me mittat, statuatque ipse solutionis diem.
Litteras apostolicas expeditionis confirmationis Vestrae Dominationis Reverendae quantocius ad episcopatum mittat. Sunt etenim magnae comminationes et interminationes, et animadversio in eos, qui ante habitas litteras confirmationis in bona episcopalia se intromitterent. Nec aliquo modo licet Dominationi Vestrae Reverendae de regimine spiritualium aut temporalium se ingerere nec aliquas pecunias petere, quoad obtineat confirmationem episcopatus. Et tunc realis acceptabitur seu apprehendetur possessio.
Ceterum est, quod summopere rogo et obtestor, ut me solito amore paterno prosequatur. Cuius gratiae me commendo.
Datum Cracoviae, die XXI Augusti anno Christi Salvatoris M-o D-o et XXX-o.
Reverendae Dominationis Vestrae Stanislaus Borek, capellanus etc.
Postscript:
Asservo fasciculum litterarum, inscriptarum Fabiano nostro, per reginalem maiestatem mihi consignatarum. Absens est, agit quaedam negotia in Prussia ex commissione serenissimarum maiestatum, regiae et reginalis. Intra paucos dies redibit. Faciam ego officium meum in nullo defuturus.
Serenissima reginalis maiestas multum est sollicita de rebus Vestrae Dominationis Reverendae. Non est paenitendum, aliquid molestiarum subisse respectu tantae principis, quam Deus conservet in multos dies et annos una cum rege et prole dignissima.