Letter #531
Krzysztof SZYDŁOWIECKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-08-21
received Augsburg, 1530-09-07 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo domino Ioanni Dantisco electo episcopo Culmensi, serenissimi domini domini regis Poloniae apud caesaream maiestatem oratori paper damaged⌈[oratori]oratori paper damaged⌉, domino et amico carissimo
Reverendissime domine, amice honorandissime. Salutem et quicquid vel amicissimi obsequii a me praestari potest.
Magno certe fuerunt mihi studio fortunae et accessiones Reverendissimae Dominationis Vestrae atque ideo, cum episcopatus Culmensis ecclesiae collatus fuit Reverendissimae Dominationi Vestrae, gaudebam, tum quod Reverendissimae Dominationi Vestrae quaeque maxima et felicissima faveo, cum quod digno datus est. Nihil autem dubito, quin meliori episcopatu cito a principibus nostris Dominatio Vestra Reverendissima ornabitur, exigunt enim id merita eius et principes nostri resque publica non parum debet eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae.
Quod me Reverendissima Dominatio Vestra et sacratissimae caesareae maiestati et divo regi Ferdinando commendavit, est mihi hoc ita gratum et acceptum, ut nullis verbis exprimi potest. Rogo plurimum Reverendissimam BCz, 403, p. 648 Dominationem Vestram, non cesset me per omnem occasionem written over ib⌈ibonemonem written over ib⌉ illis ipsis principibus commendare hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉, ipsa autem Dominatio Vestra Reverendissima me diligat. Ego, si bonus sum, non ero immemor studiorum ac officiorum erga me Reverendissimae Dominationis Vestrae.
De novis rebus ago et habeo magnas gratias Reverendissimae Dominationi Vestrae. Intellexi etiam illa omnia, quae maiestati regiae, communi domino nostro, Reverendissima Dominatio Vestra scripsit hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉, quae et principibus et nobis omnibus ita placent, ita probantur ab omnibus, ut nihil magis. Nam et responsa et replicae Dominationis Vestrae, quas ibi fecit, summa commendatione dignae sunt.
Apud nos nulla nova sunt scriptu digna. Reverendissima Dominatio Vestra me BCz, 403, p. 649 amabit et valebit optime ac felicissime.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ in arce Cracoviensi, die XXI Augusti, anno Domini MDXXX.
Postscript:
De revocatione Reverendissimae Dominationis Vestrae optime spero, nam cum is conventus vester absolvetur, revocabitur Dominatio Vestra Reverendissima, cui me iterum commendo.
Christophorus de Schy(dlovie)cz in Szmyelow et Magn(o) Opatow, c written over p⌈pcc written over p⌉ast written over l⌈lstst written over l⌉ellanus et capitaneus Cracoviensis ac Regni Poloniae summus cancellarius etc., Vestrae Reverendissimae Dominationis totus et quicquid est, manu sua.