Letter #529
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-08-20
received Augsburg, 1530-09-02 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Rediens huc Steinkircher, cubicularius noster, Tuae Paternitatis nobis litteras reddidit, quibus Paternitas Tua copiose nos de omnibus, quae istic in celebri isto conventu fiunt et dicuntur, fecit certiores. In quo suum nobis officium reddidit gratissimum, maxime tamen ob id, quod in his, quae contra illustrem dominum Albertum in Prussia ducem contraque dignitatem nostram istic immerito dici audivit, commodissime et non secus, quam nos optaremus, responderit. Probantur enim nobis vehementer Paternitatis Tuae rationes, quibus nulla nostra instructione habita accusationes hominum, quas nobis malevolorum falsa criminatio et inutilis vanitas conciliavit, probe diluit et confutavit. In quibus et nunc Paternitati Tuae alium modum defendendi non praescribimus, nisi ut ita, quemadmodum coepit et quemadmodum fides illius erga nos, item etiam vitae nostrae ratio et dignitas postulant, dicat, agat et persuadeat de nobis omnibus.
Toto hoc tempore, quo a nobis Steinkircher discessit, fuimus in magna exspectatione responsi illustris domini Georgii Saxoniae ducis, quod nobis super litteris nostris festinanter mittere debuerat. Namque ut ab initio totius negotii Paternitati Tuae rationem aperiamus, illo tempore, quo hic post coronationem serenissimi filii nostri conventum cum subditis nostris ageremus, miserat ad nos illustris dominus dux praenominatus oratores suos, postulans et persuadens ista duo: primum, ut propter liberandam Christianam rem publicam ab hac, quae est, bellorum calamitate, coniunctim cum illustritate sua laboraremus de persuadenda concordia et pace inter serenissimum dominum Ferdinandum et illius adversarium; secundum, ut cum rege Ferdinando tractaremus BJ, 91, f. 3v de contrahenda inter liberos nostros aliqua affinitate mutua. Ad quae omnia cum nos propensos esse velle declarassemus, obtulimus in his ita studium et operam nostram, ut illustris dominus dux coniunctim nobiscum tam de affinitate quam de concordiae tractatione in medium consulat utque persuasione sua regis Ferdinandi animum ad amplectenda praestandaque omnia, quae ad negotium pertinerent, praepararet. Nam nos vicissim et nostram facilitatem praestaturos ad omnia promisimus et regem Ioannem adhortatione necessaria inclinare velle ad acceptandas condiciones pacis nos recepimus. Et equidem nos, quantum in nobis erat, post discessum a nobis oratorum illustrissimi domini ducis nihil intemptatum reliquimus, quod ad persuadendam a nobis regi Ioanni concordiam pertinere potuisset. Namque et oratorem nostrum illuc statim miseramus et litteris crebris ante egimus, ut ineundae pacis et concordiae praeberet nobis assensum, de qua re cum nobis ita rex Ioannes per oratorem respondisset, quod vellet cum serenissimo rege Ferdinando per oratores suos libenter de concordia tractare, quos oratores tamen non Wratislaviam, ut serenissimus rex Ferdinandus proposuerat et nos hic cum oratoribus illustrissimi domini ducis Saxoniae, non explorata adhuc regis Ioannis super hoc voluntate, concluseramus, sed in regnum nostrum, ubi libuerit, se missurum promisit, super quo negotio cum nos ternas exceptis praesentibus litteras ad illustrem dominum ducem scripsissemus, nihil ab illius illustritate certi et definiti responsi habere hucusque potuimus, sicut ex exemplis litterarum, quas inter nos mutuo de hac re scripsimus et quas cum praesentibus illi mittimus, Paternitas Vestra intelliget. BJ, 91, f. 4r Quare cum nos in istis postremis litteris per Steinkircher ab illustri domino duce allatis nihil scriptum repperissemus, quo et ipsi instrui et regem Ioannem instruere, quid agi debeat, potuissemus, nunc denuo ad illustritatem suam scribi fecimus rogantes, ut nos certiores dilucide faciat de serenissimi regis Ferdinandi voluntate, an corcordiam et pacem inire amplius cum rege Ioanne et de illa cum eo tractare, sicut decreverat, velit. Nam si perstaret in proposito pacis tractandae, operae pretium foret illius maiestati persuadere, quo mutata Vratislavia Posnaniam huc in regnum nostrum oratores suos mittere decerneret, alio enim, quam in regnum nostrum, negat se missurum rex Ioannes oratores. Ad quas litteras, ut nobis illustris dominus dux clare et finaliter respondeat, Paternitas Tua apud illum partes suas nomine nostro interponet et persuadebit fore non indignum neque inutile, ut in regnum nostrum Posnaniam oratores mittantur, quibus tempus eiusmodi statuatur, ut et regis Ioannis et nostri oratores convenire ad illud commode possint. Quia vero et de oratoribus super affinitate tractanda mittendis nobis est cum illustri domino duce inceptum negotium, Paternitatem Tuam hortamur, ut super hac re quoque cum illustritate sua diligenter conferat rogetque illam, ut nobis perscribere certam rationem velit, quo et quando oratores nostros, sive concordiam prosequi sive deserere contingat, mittere ad tractandum de affinitate debeamus. Et si illustri domino duci videbitur, poterit Paternitas Tua BJ, 91, f. 4v cum illustritate sua simul regem Ferdinandum convenire et ipsa, quae ad rem et celerem responsionem pertinebunt, curare. Nam in istiusmodi dubiis responsionibus haerere nos et torqueri neque convenit neque est utile. Propter celeritatem amplius Paternitati Ttuae ad praesens scribere non possumus, sed illa exempla omnium litterarum, quae in negotio intercesserunt, cum praesentibus mittimus. Ex quibus se facile instruet, quo pacto quid dicere vel curare tam de concordiae quam de affinitatis tractandae ratione debeat. Namque haec est summa desiderii nostri, ut in utroque negotio in hanc vel in alteram partem cito nobis respondeatur, ne et nos in ancipiti opinione simus et regem Ioannem diutius incertum et suspensum teneamus, qui nos negligentiae et tarditatis ante semel per litteras et nunc proxime per oratorem suum accusavit, putans moram et cunctationem istam culpa nostra accidere, quae tamen ab aliis, quam a nobis, commissa apparere semper poterit, ut Paternitas Vestra ipsa ex litterarum omnium exemplis perspiciet. Bene valeat Paternitas Tua seduloque ista et celeriter, quae volumus, curet.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Sigismundus rex subscripsit