Letter #522
Wojciech KIJEWSKI to Ioannes DANTISCUSPassau, 1530-08-06
received Augsburg, 1530-08-15 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime.
Solent principes, si quando fortunam sibi sensere propitiam, ut vel prole aucti sunt, vel de hostibus triumphum retulerint, vel ad regnum aliquod adsciti sunt, non solum eos, qui sceleris alicuius admissi gratia in vinculis detinentur, sed illos etiam, qui se aliqua iniuria affecerunt, gratia delicti facta pristina benignitate et clementia prosequi, praesertim si hoc illos submisso animo a se flagitare videant et ob errorem commissum aut factam iniuriam vehementer angi et animo perturbari. Ego vero quamvis nullius mihi culpae conscius sim meque tui imprimis studiosum et observantem et fuisse semper, et esse etiam nunc, memini tamen, quoniam tibi ita a nonnullis persuasum est, qui malevolentia in me suffusi, in odium me tuum adducere conati sunt, quod iniuriae aliquid a me passus sis.
Quae qualis sit, tam sum nescius, quam me nullius mihi conscium esse scio, operae pretium mihi facturus videbar, si offensum tuum erga me animum litteris meis mihi placatum redderem. Id quod eo me facilius effecturum spes est, quod et falso me apud te insimulatum esse scio, et te ea animi mansuetudine praeditum novi, ut si maxime vera essent, quae inimici ad te mei detulerunt, petenti tamen veniam facile concessurus esses. Praecipue tamen confirmavit animum meum et in bonam spem erexit sublimae dignitatis fastigium, ad quod te nuper, iam olim istud promeritum, virtus tua evexit. Neque enim dubia mihi spes est te quoque ad praesulatum adscitum id ipsum facturum, quod ad regnum vocati principes facere consueverunt, ut si quid te aliquando imprudens verbo laeserim, quod me tamen numquam facere memini, facile non solum condonaturus mihi sis errorem omnem, sed insuper, quo certius sit reconciliatae mihi voluntatis tuae signum, in eorum etiam album me adscripturus, quos gratia tua et benevolentia prosequi dignaris, oro, tuam per Christum clementiam noli committere, ut in tanta gratulantium turba solus ego tristis maestusque sedeam, AAWO, AB, D.67, f. 26v qui ea te fortuna auctum et honestatum duplici nomine incredibilem in modum gavisus sum. Quod et virtutis tuae praemium te tandem(?) aliquando retulisse laetabar et faciliorem deinde hidden by binding⌈[nde]nde hidden by binding⌉ fore speravi id(?) errati mei veniam mihi concedendam [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ me quaeso, Benignissime Praesul, futurae tuae in alios clemen hidden by binding⌈[men]men hidden by binding⌉tiae specimen edere dignare, qui quam de te graviter offenso spem concupere poterint, si me, qui nulius mihi culpae conscius hidden by binding⌈[ius]ius hidden by binding⌉ sum, tuam voluntatem recuperare non potuisse intelligent. Nullius hidden by binding⌈[lius]lius hidden by binding⌉ me culpae admissae affinem esse scio, si quid tamen a me nuper hidden by binding⌈[er]er hidden by binding⌉ quandoque peccatum est, iterum atque iterum tuam obsesto obtestor hidden by binding⌈[stor]stor hidden by binding⌉ humanitatem, ut mihi delicti mei gratiam facias.
Sic te Deus diu incolumem in tuo servat praesulatu hidden by binding⌈[ulatu]ulatu hidden by binding⌉ tuasque vicissim preces semper exaudiat. Cui me hidden by binding⌈[me]me hidden by binding⌉ tamquam patrono colendissimo ex animo commendo. Quem valere felicissime multa in tempora hidden by binding⌈[ra]ra hidden by binding⌉ in hoc fastigio cupio.
Patavi, VI Augusti hidden by binding⌈[usti]usti hidden by binding⌉ 1530.
Eiusdem Vestrae Reverendae servitor Alb(?) Albertus ... illegible⌈...... illegible⌉ [...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ Vestrae Reverendae Illustritatis servitor
Postscript:
Ignoscat voluntati, oro, insperate enim dominus Dluski a nobis discessit.