Letter #515
Jan LEWICKI to Ioannes DANTISCUSVenice, 1530-07-18
received Augsburg, 1530-07-29 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico Domino Ioanni Dantisco apud sacram caesareams et catholicam maiestatem [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ dignissimo, fautori suo optimo
Magnifice Domine, fautor mi optime. Salutem et amorem.
Ita placet domino thesaurario seu potius usurario Barensi, quod hic remanerem perpetuo alias ad aliam informationem suae maiestatis reginalis, quae quando erit, Deus scit. Unum id mirari non sufficio, quod ad omnes litteras meas, quas scripsi serenissimae reginali maiestati adhuc sub dat(o) 13 Maii et miseram cum vestris, vobis fortasse iam responsum e(st) or et⌈e(st)e(st) or et⌉, mihi nihil. Et in illis litteris scripseram, quod nullam spem haberem in thesaurario Bariensi et quod sua maiestas aliter de me provideret. Et tamen nil penitus respondit. Patientia. Dicet is A encrypted ⌈AA encrypted ⌉, quam commissionem iactat se habere a maiestate reginali is nequam thesaurarius, quod videlicet ab hoc Maio praeterito nullas cedulas cambii nostras acceptare debet neque satisfacere. Ego iam significavi fratribus et amicis meis, quod venditis omnibus fructibus beneficiorum meorum etiam ad annos 2 vel 3 me hinc redimant. Et tamen veniam quandocumque ad Magnificentiam Vestram, quantumcumque indignabitur regina, ego non curo.
Commendo Magnificentiae vestrae summo desiderio hunc dominum Andream, virum optimum et Magnificentiae Vestrae studiosissimum, qui cupit impetrare a caesare certam commissionem dotium uxoris suae pro iustitia. Scio, quod eum Magnificentia Vestra uno verbo plus iuvare potuerit quam omnes sui amici omni suo conatu. Iste mihi hic invenit praestari apud quendam amicum suum mutuo ducatos 30 alias nec expensas iam habere potuissem. Dolor et melancholia plura iam scribere non sinit.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Venetiis, 18 Iulii 1530.
Vestrae Dominationis obsequentissimus Ioannes Levicius
[1 ] Oratori inscribed on a piece of paper what the seal has been impressed through.