Letter #51
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1547-11-15
received Wormditt (Orneta), 1547-11-21 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino
Reverendissime domine, domine colendissime. Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Mihi quoque videtur idem, quod Reverendissimae Dominationi Vestrae, genus hoc appellationis coram notario quae fit, admittendum non esse, nisi doceri legitime posset a iudicibus appellationi non esse delatum. Ceterum valde frequentantur hoc tempore appellationes eiusmodi, nam dominus
Itaque scriptum est ad dominos consiliarios, ut de hoc genere appellationum cognoscerent sententiamque suam perscriberent, quantum eis tribuendum existiment, a quibus quod erit rescriptum, habiturum auctoritatem puto. Contra
Itaque cras eos absolutos iri spero. Si quid praeterea postulaverint, id quoque fortassis obtinebunt. Ego illis defuturus non sum, sed neque causae relictae viduae domini Schewke, dummodo prius adversa quoque pars audiatur, a qua nemo adhuc venit. Est hic legatus
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus