Letter #5093
Ioannes DANTISCUS to Sigismund I JagiellonInnsbruck, 1516-01-05
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Sacrae Maiestati Regiae serenissimi Poloniae regis etc., domini mei gratiosissimi.
Serenissime Princeps ac Invictissime Rex et Domine, domine gratiosissime.
Reverendissimus dominus cardinalis Gurcensis hic me relicto versus Salczburgam non secutus caesarem discessit, commisit tamen secretario imperiali domino Iacobo Spiegel, ut me interea de mente caesareae maiestatis et mea expeditione certiorem redderet. Praestolor in hoc taedio nondum expeditus iam quindecem diebus et omnia, quae mihi adhuc restabant de viginti quattuor florenis Renen(sibus), quos reverendissimus dominus Wladislaviensis mihi pro viatico dederat, contracto etiam aere alieno exposui. Scripsi igitur has meas incommoditates reverendissimo domino cardinali et quibusdam secretariis imperialibus, ut deferrent caesari, a quibus heri accepi responsum, quod hanc meam paenuriam maiestati imperiali exposuissent et quod sua maiestas respondisset ob eventum Brixiae et nonnulla alia expeditionem meam distulisse. Cognitis autem nunc quae circa Brixiam prospere successerunt mentis esse, quod omnia, ut nuper Sacrae Maiestati Vestrae scripsi me Venetias remitteret cum instructione, quam solus formaret, et quod dominus thesaurarius brevi ad suam maiestatem venire deberet, cui committere de velit, ut de viatico et omnibus mihi provideret. Immorandum itaque adhuc mihi esset paucis diebus, maneo utcumque nihil mihi hactenus datum est, spero tamen et aliquando spero, ne mihi hoc, quod plurimis hic contingere solet, eveniat etc. Velim, si fieri commode possit et quod non offenderem Sacram Maiestatem Vestram, ut eandem mihi videre et servitium meum sic, ut cepi, continuare liceret. Malo siquidem regius quam caesarianus dici, quamvis pecuniis caream, haberem tamen media, quibus ad Sacram Maiestatem Vestram pervenirem. Sed quia in hoc casu non convenit, experiar, quid futurum sit, nihilque praetermittam, quod fidelissimi servuli erit Sacrae Maiestatis Vestrae. Pridie advenit dominus Georgius de Lichtenstein imperialis campiductor celerrime per postas, qui Brixiam suo stratagemmate a Gallorum et Venetorum obsidione li written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉ii written over ...⌉beravit et mihi quomodo omnia acta sunt, narravit. Collegisse dicebat se octo milia electorum peditum et clandestino apparatu ivisse cum armatura lancearum, ut hic consuetum est et pixidibus manualibus numero trium millium per valles et montes, qui a Verona et Tridento versus Brixiam tendunt et primitus superasse abrupta et montes asperrimos et vias tam strictas, quod etiam equus onerarius verti vix potuit atque expugnasse unas angustias cum fortalicio Veneto pervenisseque ad secundas, quae munitissimae erant et biduo decertasse. Cum vero non haberent tormenta magna nihil efficere poterant, minabantur tamen obsessis nisi se dederent omnibus mortem. Illi vero plus timentes quam aequum fuit per pacta cum rebus suis petebant dimitti. Caesariani illos alacriter servata fide dimiserant. Erant numero trecenti, bene vestiti interceperuntque fortalicium, ut fertur, munitissime et pulcherrime constructum.
Nunc autem caesar iussit, quia contra Veronam est, illud funditus evertere prout factum est cum castello, quod Scala dicitur. Hinc venit rumor ad obsidentes exercitus Brixiam, qui credebant, quod totus mundus irrueret per montes et statim fugam moliebantur praemissis ante maioribus tormentis. Caesariani autem per duas adhuc alias minores angustias ms. augustias(!) ⌈angustiasangustias ms. augustias(!) ⌉ sine difficultate usque non procul a Brixia pervenerunt, ponentes se in ordinem. Quod ut Galli cum Venetis intellexissent eadem nocte ingenti vehementia relictis etiam ibidem quibusdam tormentis et cetera id genus versi fuere in fugam. Galli Mediolanum, Veneti vero ad sua se praesidia castra et oppida magno cum timore contulere. Exercitus eorum fertur continuisse viginti milia hominum, inter quos fuerunt septem milia cataphractorum.
Sequenti die caesariani Brixiae appropinquarunt. Et dum Gallos et Venetos discessisse cognoverunt, quia equites non habebant, sequi non poterant. Qui intra Brixiam erant, dum eos vidissent, muros ascenderunt et magno cum clamore et gaudio salvatores suos salutabant, caesari, quod eos non reliquisset, gratias agentes et sic cum ingenti plausu et laetitia omnium Brixiam XX Decembris intrarunt, et victu, pulveribus incendiariis, armis, hominibus et omnibus necessariis civitatem bene munitam peractis ibidem sex diebus reliquerunt. Fertur etiam, quod hinc totam Italiam rumor quidam subitus cum pavore non parvo invasit. Sic etiam quod in multis locis clamatur: imperio, imperio. Tantaque dicitur esse mutua benevolentia et amor inter Germanos et Hispanos, qui Brixiam occupant, qualis inter duas diversas nationes numquam antea visus est. Veronae et circum per caesarem exercitus colligitur. Hodie hic vidi tres currus magnos onustos lanceis et aliis bellicis instrumentis. Quae omnia Veronam ducuntur, pro futuro vere caesar spectari vult in armis, nisi interea Veneti component, in quo facturus sum periculum etc. Nactus sum heri copias litterarum domini Carpensis comitis ad summum pontificem oratoris ad ms. et(!) ⌈adad ms. et(!) ⌉ cesarem, ad quem scribit omnia quae in conventu Bononiae inter pontificem et regem Galliae acta sunt, quas duxi non indignum includi praesentibus. Caesar est in suis venationibus circa quoddam castrum Bavariae Voxssenhorn et creditur, quod brevi huc se conferre debeat. Officiales et aulici suae maiestatis sparsim hinc inde in oppidis se locarunt. Illustrissimus dominus Casimirus margrabius Brandeburgensis, comes de Hennenbergk et consiliarii curiae suae maiestatis hic sunt. R written over d(omi)n(u)s⌈d(omi)n(u)sRR written over d(omi)n(u)s⌉everendissimus dominus cardinalis Gurcensis non procul hinc in quodam castello, AHAZU, Ms. 4 c. 6, f. 40r quod ad Sanctum Ioannem nuncupatur, triumphat. Spes hic omnium est dominari Italiae, sed exitus docebit. Commendo me humillime et suppliciter prono vertice ad terram usque Sacrae Maiestati Vestrae. Cui imprecor longam incolumitatem et felicem contra Moskos victo et omnes hostes victoriam.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Insprugk, quinta Ianuarii anno MDXVI.
Eiusdem Sacrae Maiestatis Vestrae Regiae humillimus Ioannes Dantiscus.
Postscript:
Dominus Georgius de Lichtenstain, dum iterum sermo de obsidione Brixiana incidit post clausas litteras, retulit mihi, quod Galli cum Venetis tam numeroso, ut alias scripsi, exercitu Brixiam tribus mensibus obsedissent, et quod a centum annis tam dura nusquam fuisset obsidio. Asserebat murum civitatis fuisse tormentis deiectum ad longitudinem ut duo oppida Insprugk. Facit a porta superiori Vilnae, quam Sacra Maiestas Vestra a Borissow cum victoria intravit, directe eundo spatium usque ad Sanctum Ioannem, tamen hostes non fuisse ausos facere impetum. Isti etiam in civitate a labore non desistebant recuperationis et defensionis intuleruntque suis tormentis multa damna hostibus. Dicuntur etiam fuisse aliqui globi ferrei et multi, qui plus quam vicies ms. vigesies(!) ⌈viciesvicies ms. vigesies(!) ⌉ missi sunt a tormentis in civitatem et totidem ex civitate remissi in exercitus. Habebant enim Brixienses milites magna tormenta XIIII, quae paulo ante Venetiis acceperant, non audebant temere tamen sagittare propter pulveris defectum. Dicitur etiam, quod summus pontifex voluisset facere quandam compositionem inter caesarem et Venetos de Brixia, sed Venetos nequaquam voluisse, nam sibi iam certi esse videbantur, quod haberent Brixiam. Et inter cardinales et multos alios magnos viros etiam plurimos mercatores magna est pecuniarum summa deposita, quod Brixia recuperabitur a Venetis et quod non erat enim potentissima obsidio, in qua fuit. Istae angustiae fortiores, de quibus scripsi, dicuntur Ampli. Dixit mihi dominus de Lichtenstain, quod 60 peditos ibi ammisisset, tamen per pacta intercepisset et quod illi trecenti, quos dimiserat Gallis et Venetis de adventu caesarianorum primam famam attulissent et quod in v written over i⌈ivv written over i⌉estigia dimissos fuissent secuti quanto AHAZU, Ms. 4 c. 6, f. 40v potuerant vehementius. Quodque eadem hora, qua dimissi ab Ampli venissent Galli, una superinscribed⌈unauna superinscribed⌉ cum Venetis terga dedissent relictis ibidem plus quam ducentis infirmis quibusdam, tentoriis, multis scalis et instrumentis, quibus ignis iaculatur. Aliae angustiae, de quibus scripsi, dicuntur ... gap left by scribe⌈...... gap left by scribe⌉.
Dominus Georgius praedictus huc venit pro pecuniis peditibus habetque hanc spem, si caesar poterit parvo tempore gentes, quas nunc habet, servare in Italia. Quod procul dubio brevi multa efficiet. Rex Franciae ex Mediolano ivit ad Galliam; creditur etiam carere pecuniis, quod gratum mihi est, ne solus egere videar, cum habeam tantos complices.