Letter #50
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1527-02-03
received Valladolid, [1527]-06-04 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Spectabili e]t magnifico Ioanni [Dantisco ap]ud caesaream et catholicam [maiesta]tem regio et [nostro nuntio et orator]i sincere nobis dilecto
Magnifice et spectabilis vir sincere nobis dilecte.
Scripsit nobis Strenuitas Tua ex Hispaniarum Baetica sacram caesaream et catholicam maiestatem in mandatis dedisse illustri proregi ad regnum Neapolitanum proficiscenti, ut status nostri Barensis rerumque nostrarum dignam rationem haberet, et ipsum proregem magno cancellario promisisse, dum classem ascensurus erat, se omnia in illo regno facturum, quae nostro decoro nostraeque utilitati concederent. Quod cum apud nos dubium esset vehementerque de illo suspicaremur, tamen nos credere modo cogimur eum semper aliquid novi in nostrum statum machinaturum post terga mandatis caesareis habitis. Allatae sunt nobis nuper litterae ex Neapoli nuntiantes ipsius proregis incolumem adventum, qui ubi Cayetae portum intravit, mox relicta classe Neapolim petiit, ubi convocato consilio multa proposuit caesaris nomine ad bellum bellique nervum spectantia, et inter cetera dixit se habere mandatum, quinimmo et specificam caesaris provisionem, per quam cavebatur, quod nos deberemus omnino et absque mora solvere adoham, etiamsi aliter sit antiquitus observatum, et non modo adoham, quae ad praesens in regno indicta est, sed etiam omnes adohas, quas illustrissima domina dux mater nostra recolendae felicisque memoriae non persolverat, nos persolvere teneremur. Quae summae simul iunctae summam plusquam quinquaginta milium ducatorum facerent. Nec tantum curaremus de damno, nisi damnum nostrae auctoritatis contemptum et perpetuam infamiam secum afferret, si haec fuere proregis exordia, quae erunt media. Sed speramus in Domino, a quo iusta petentes benigne respiciuntur, quod finem, quem optat prorex in hac comoedia seu potius tragoedia, non videbit. Quamobrem hortamur Strenuitatem Tuam, velit apud caesaream et catholicam maiestatem de hac iniuria iuste et animose conqueri et hoc proregis inceptum, quantum fas erit, exaggerare, levitatem et infamiam omnibus lucris et utilitatibus anteponens. Nam in regno Neapolitano numquam auditum est reges vel regali stirpe genitos onera adohae subiisse, sed iure ab huiusmodi solutione liberi semper fuere et immunes, prout luce clarius constare poterit. Si illustrissima domina mater nostra adoham suo tempore non solvit, alia non fuit causa, nisi, quia fuit regali stirpe prognata, ad huiusmodi solutionem iure non tenebatur. Si hoc servatum fuit in matre, cur non idem in nobis, quae praeter regii sanguinis dignitatem divino munere reginali diademate sumus decoratae? Accedit et auctoritas serenissimi regis domini et consortis nostri colendissimi, qui licet numquam sanguine iunctus esset caesari, tamen ob multos alios respectus, quos Tua Strenuitas non ignorat, deberet nos et statum nostrum Barensem ab huiusmodi solutionis onere exemptas pariter et immunes reddere. Sed putamus hoc, quod prorex proposuit, non processisse de mente caesaris, a quo non gratiam, sed iustitiam petimus. Studeat igitur Strenuitas Tua et totis viribus conetur, litteras non duplicatas modo, sed triplicatas a caesare obtinere, quibus eidem proregi mandetur, quod nos et nostrum statum Barensem super huiusmodi solutione adohae de cetero non molestet neque molestari faciat, sed nos eisdem praerogativis, exemptionibus et immunitatibus gaudere et utifrui permittat, quibus olim illustrissima domina mater merito gaudere et utifrui solebat, et quia, donec litterae non fuerint expeditae et Neapoli praesentatae, posset contingere, quod illustris prorex virulento animo solutionem adohae a nostro thesaurario extorqueret et suis satis votis faceret, tramite diu observatae iustitiae neglecto, idcirco advertendum erit, quod in litteris caesareis mandetur et caveatur nos immunes et exemptas non teneri ad solutionem adohae et, si aliquid pro adoha in toto vel in parte interea solutum fuerit, id nobis et nostris officialibus restitui et quidquid innovatum fuerit, in pristinum reduci, ne nos deterioris condicionis videamur, quam alii reges et reginae fuerint, qui quaeve status et dominia in illo regno tamquam barones pacifice et servato decoro tenuerunt. Scriberemus plura super hoc, ni compertam haberemus prudentiam et probatam fidem Strenuitatis Tuae, cui hoc negotium maximi praeiudicii et momenti sinceriter committimus, illam hortantes, ut implorato magnifici domini magni cancellarii patrocinio causam hanc debito effectui mancipare et nos nostri voti compotes efficere nitatur. Et quicquid muneris, dummodo mille florenorum Ungaricalium non excedat pretium, vel magno cancellario vel cuipiam alteri pro huiusmodi expeditione nostro nomine elargiri pollicebitur, nos ratum et gratum habebimus et certiores factae ad assem persolvi mandabimus et, quia res celeritate indiget, litteras expeditas a caesare taxatas seu condemnatas, ut dicunt, per postas celerrime et trifariam Tua Strenuitas transmittat, ut saltem unae huc ad nos vel magnifici Scipionis de Summa auditoris nostri, manus tute perveniant, ut possint tempore opportuno praesentari. Cetera, quae pro conservatione iurium nostrorum et ducatus nostri Barensis ad praesens a caesare obtineri poterint, ne deteriora prioribus indies contingant, relinquuntur discretioni, integritati et diligentiae eiusdem Strenuitatis Tuae, quae bene feliciterque valeat.
Datae
Postscript:
Post Datas. Quia illustris prorex multa nobis inferre damna posset, non iuste, sed perverso iuris ordine, ut ex his initiis auspicari possumus, et retractare illa, quae illustrissimae dominae duci matri nostrae colendissimae concessa fuere et conniventibus oculis promissa, praesertim super feudo Montis Sericoy, de quibus sufficientes scripturae non apparent. Idcirco cupimus habere litteras a caesare, quibus mandetur eidem illustri proregi, quod nihil debeat innovare neque retractare ex his donationibus et concessionibus, quae suae duci per serenissimum et catholicum regem Ferdinandum et per suos officiales factae fuerunt vel appareant vel non appareant sufficientes scripturae, quibus nullo pacto derogetur inconsulto caesare et sicut illustrissima domina dux in pacifica possessione stetit, ita et nos perseverare liceat ea pacifice possidere, quae ad nos iure materno et hereditario devoluta sunt. Studeat igitur Strenuitas Tua has litteras sub cauta et sufficienti forma obtinere et duplicatas ad nos transmittere, et bene feliciterque valeat.
Ex mandato serenissimae maiestatis reginalis proprio.