Letter #4822
Ioannes DANTISCUS to Ermland (Warmia) ChapterGuttstadt (Dobre Miasto), 1541-02-10
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
GStA PK, HBA, C 1a, K. 497, p. 2unnumbered
Venerabilibus Dominis, praelatis, canonicis et capitulo ecclesiae nostrae Varmiensis, fratribus sincere nobis dilectis
GStA PK, HBA, C 1a, K. 497, p. 1unnumbered
Ioannes Dei gratia episcopus Varmiensis
Venerabiles Domini, fratres sincere dilecti.
Quia dominus Alexander Sculteti incidit in poenam centum florenorum Hungaricalium, eo quod a nobis sub tali poena monitus, haeredibus domini Felicis Reich de pecunia ipsis debita non satisfecit et propterea fructus canonicatus et praebendae eius arrestari fecimus, hinc est, quod a Fraternitatibus Vestris desideramus, ut eos fructus, in quantum se extendunt, nunc nobis extradatis et in manus venerabilis fratris nostri, domini Achacii a Trencka, consignetis. Quos nos in usus ecclesiae nostrae Varmiensis convertere destinamus. Facturae Fraternitates Vestrae nobis rem gratam.
Quae bene valeant.
Ex Gutstadt, X Februarii MDXLI.