Letter #480
Maciej DRZEWICKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-04-05
received Augsburg, [1530]-06-27 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Generoso et eximio viro domino Ioanni Dantisco, oratori et consiliario serenissimi regis Poloniae apud caesaream maiestatem, amico in Cristo carissimo
Generose domine amice in Cristo carissime. Salutem in Domino et optatam felicitatem.
Cum vos intellexissem cum caesarea maiestate Bononiae esse, scripsi vobis per quendam Romipetam gratias agens ob testatae benevolentia<e> officia, quae nostro nepoti Iohanni exhibere voluit et eundem rebus praeclarissimis et memorandis adhibere. Et nunc gratias agimus, cumulatiore enim amore a nobis omnibus Dreuitiis amaberis. Sed hoc me plurimum angit, quod aliis saepe scribens, mihi raro scribas, cum utique me non inter postremos fautores semper habueris et deinceps semper habebit. Et crede, quod tui bonam habemus rationem et principi ingerimus per occasionem, ut tuorum servitiorum rationem habeat. Spero autem, sciens maiestatis optimam in te mentem, quod prima occasione digne praemiaberis. Nos sumus hic in terrore, terremur enim Turco, qui in proximo subornare deberet Valachum ob eam rem, quod Iohanni regi non auxiliamur; sed sacrae caesareae maiestatis nos solatur magnanimitas, quae non patietur et sui serenissimi fratris et totius christianitatis iniuriam inultam fore et praesertim quod nunc exsistens in Germania Germanorum vires altae suae prudentiae stimulo de facili excitabit, ut ei hosti tempestive, antequam vires suas extendat, obvient. Iam certa nova habemus, quod Tartari transierint versus nos Boristenem, clementem hiemem habentes, et Valachus parat exercitum. Et nos etiam curabimus prospicere, ne praeveniamur. Scribite nobis, quid istic agatur et reverendissimo domino Tridentino nos commendetis.
Ex Cracovia, 5 Aprilis 1530.
Mathias Drevitius Dei gratia episcopus Cujaviensis