Letter #4777
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1539-06-11
received [1539]-06-13 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, fratri et maiori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et maior plurimum observande. Salutem et studiorum meorum commendationem.
Placent mihi, quae Reverendissima Dominatio Vestra per hunc puerum de conventu nostro scribit inque eius sententiam pedibus eo. Exspectabo tamen reditum a Reverendissima Dominatione Vestra servitoris mei, ut resciam, numquid praeterea a me factum velit Reverendissima Dominatio Vestra. Tum mittam litteras patentes ad dominos consiliarios, ut ipsa consuluit. Dubito, an in aula bene accipietur nostra supplicatio. Nec deerunt, qui interpretabuntur nos eludere regium institutum, non written over s⌈snn written over s⌉ ignaros scilicet, quae ex nobis petentur. Maxime vero ringetur is, qui erat destinatus orator, quod fraudari se putabit fructu honoris illius.
Iucundisimum est mihi, quod Reverendissimae Dominationi Vestrae tam est cordi bona valetudo mea, quod omnes eius litterae non obscure ostendunt. Pro quo in me fraterno affectu ingentes ago gratias, committens Deo illorum dolorem, qui dixerunt mala mihi, quando morietur et peribit nomen eius? Quorum cor vana loquebatur, congregavit iniquitatem sibi. In hoc autem cognovi quod Deus voluit me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me..
Commendo me fraterno amori Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam cupio prosperrime valere.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Lubaviae, die XI Iunii 1539.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae observandissimus Tidemannus episcopus Culmensis
Postscript:
Non dubito Reverendissimam Dominationem Vestram audivisse dominum Ludovicum de Mortangen castellanum Elbingensem vita excessisse. Quem dignitatis locum sine dubio ambiet et petet is, qui nobis consiliariis omnibus adversari solet, et nescio, an propterea etiam ineptus huic loco, quod linguam Germanam effari non potest et a multis non intelligetur sententiam proferens, deinde, quae dissidia inde formidanda sint. Exemplo esse possunt ea, quae antehac inter ipsum adhuc privatum et dominos consiliarios evenerunt. Operepretium igitur erit, ut Reverendissima Dominatio Vestra cum ceteris dominis de aliquo cogitent ad maiestate regia petendo, qui minori periculo reipublicae in defuncti locum sufficiatur. Haec sub nostra fide scripta sunto.
Fortasse non esset inconveniens, ut dominus Achatius Czem huic defuncto succedat in castellanatu, Gedanensem castellanatum accipiat dominus Michael Selislawski. In huius vero locum sufficiatur vel dominus Fabianus Czeme vel filius domini de Baisen. Si haec ita placet peti a regia maiestate, habebit Reverendissima Dominatio Vestra me suffragatorem.