Letter #4761
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1538-05-24
received [1538]-05-27 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et maiori meo observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mihi colendissime et perpetuo observande. Promptam obsequendi voluntatem meique commendationem.
Quod in proximo conventu a dominis consiliariis rogatus me facturum recepi, mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae articulos in gratiam parvarum civitatum Grudenti nuper decretos, eosque Latine versos, quorum approbationem ut a serenissima regia maiestate Dominatio Vestra Reverendissima peteret, domini consiliarii litteris suis rogaverunt. Solutis comitiis consulatus Marieburgensis ad me scripsit petens, ut approbationi adderetur peculiare mandatum ad praefectos regios, quod pollicitus sum me apud Reverendissimam Dominationem Vestram curaturum, eoque adiunxi praesentibus ipsas eorum litteras, ex quibus Dominatio Vestra Reverendissima apertius intelliget illorum desideria, quae cum mihi non inepta videantur, dignabitur Reverendissima Dominatio Vestra hac quoque in parte illis gratificari. Reliqua ad legationem illam pertinentia Reverendissima Dominatio Vestra accepit cum instructione, in qua mendum postea vidi, quod lapsu scribae exceptoris puto accidisse, videlicet ante conclusionem postremis verbis, „affirmatas testimonia” pro „affirmatorum testimoniorum”, quod ut monerem non ab re videbatur. Nepos Reverendissimae Dominationis Vestrae a Reverendissima D ab Ipsa, ut dicit, revocatus, quem discessum hic acceperit, ipse referet. Satis mihi conveniunt cum illo omnia dilutis quibusdam inventarii erroribus. Verum cum ex verbis inventarii ac litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae vidisset me ad certam summam pecuniarum, quam supra noningentas marcas nuper numeratas hic acciperem, remissum fuisse, ait hac de re nihil sibi mandatum esse, ac sua nonnihil referre, ut de his rationem ipsi Reverendissimae Dominationi Vestrae redderet, quod facile admisi, addens me ob diligenter actam administrationem condonare illi, quicquid hoc nomine acceptum ab ipsa est, praesertim XLVII illas marcas freigelt, quas provenisse dubium non erat. Quod non alia ratione scribo, nisi ut petam Reverendissimam Dominationem Vestram, permittat illum hoc meo munere frui. Audio nudiustertius hac transivisse ad Reverendissimam Dominationem Vestram quendam regium cubicularium litteris onustum, qui me allocutus non est. Conicio Reverendissimam Dominationem Vestram de profectione sua iam certi aliquid accepisse. Quod quale sit, scire percupio, et si quid preterea rerum novarum est, rogo, Reverendissima Dominatio Vestra communicare mihi velit acta duorum proximorum conventuum Thorunensis et Grudentini litterasque ibi ultro citraque datas. Vellem enim et ego comitiorum nostrorum annales mihi conflare, si diis placet. Accepit fortasse aliquid Dominatio Vestra Reverendissima per hunc cubicularium, quod ad me attinet, de subditorum huius episcopatus oboediam ex mente regia. De quo faciat, rogo, me certiorem, nam hactenus inter sacrum et saxum versor. AAWO, AB, D. 2, f. 98v Commendo me amori et benevolentiae Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam Deus sua gratia diutissime servet valentem et floridam.
Ex arce Lubaviensi, die XXIIII Maii 1538.
Postscript:
Simon, nepos Reverendissimae Dominationis Vestrae (ne id quoque ignoret), suspensis rationibus omnibus, rem integram ad ipsam Reverendissimam Dominationem Vestram perfert, quod mihi non fuit adversum, tametsi aliam voluntatem Reverendissimae Dominationis Vestrae ex ipsius litteris mihi videor perspexisse.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae addictissimus Tidemannus electus Culmensis